Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

Igitur ſi velocitas particularum aërearum dicatur v, erit pondus, quod
in ſitu operculi E F ſuſtinere valet, = v v P & in ſitu ef = {1 - ∛m - ∛mss} X vvP,
vel proxime = {vvP/s}, quia ut vidimus m numerus admodum exiguus eſt ra-
tione unitatis & numeri s.

§. 7. Iſtud theorema, quod in præcedente paragrapho appoſui, quo
nempe indicatur, in omni æëre cujuſcun denſitatis ſed eodem caloris gradu [?]
prædito elaſticitates eſſe ut denſitates, at{q́ue} proinde etiam incrementa elaſticita-
tum, quæ fiunt à calore æqualiter aucto proportionalia eſſe denſitatibus,
Iſtud, inquam, theorema experientia edoctus fuit D. Amontons idemque re-
cenſuit dans les mémoires de l’Acad. R. des Sc. de Paris pour l’année 1702. Senſusiſtius
theorematis eſt, ſi v. gr. aër naturalis mediocris caloris pondus 100lb. datæ
ſuperficiei impoſitum ſuſtinere valeat, atque deinde calor ipſius augeatur do-
nec 120 lb. eadem ſuperficie [?] eodemque volumine ferre poſſit, fore ut idem
aër in dimidium ſpatium condenſatus, & iiſdem caloris gradibus præditus re-
ſpective ferre poſſit 200 lb. & 240 lb. ita ut incrementa 20 lb. & 40 lb, utrobique
ab aucto calore genita ſint denſitatibus proportionalia. Affirmat porro aëris,
quem vocat temperatum, elaterem eſſe ad elaterem aëris ejusdem cum aqua
bulliente caloris, proxime ut 3. ad 4 vel accuratius ut 55 ad 73. At ego inſtitu-
tis experimentis cognovi aërem calidiſſimum, qualis maxime fervente in hiſce
terris eſt æſtate, tanti nondum eſſe elateris, quantum D. Amontons aëri tribuit
temperato; imo nec ſub ipſo æquatore aërem unquam ejus eſſe caloris mihi
perſuadeo. Meis autem magis fidendum eſſe puto experimentis quam Amon-
tonianis, ideo quod in his aër non conſervarit ſuum volumen ejuſque variatio-
nis nulla ab Auctore habita fuerit ratio in calculo. Aëris qui hic Petropoli frigi-
diſſimus fuit die 25. Decembr. 1731. s t . vet. elaterem deprehendi eſſe ad elate-
rem ſimilis aëris, communi cum aqua bulliente calore præditi, ut 523 ad 1000.

Sed anno 1733. d. 21. Jan. multo intenſius fuit frigus eique reſpondere
obſervavi aëris elaſticitatem infra dimidiam ejus quam habet ſimilis aër ad
aquam bullientem calefactus. Sed cum eſſet maximus aëris calor in loco um-
broſo ann. 1731. elaſticitatem habuit proxime {4/3} & accuratius {100/76}, ejus quam
habuit aër frigidiſſimus & {2/3} ejus quam habet aër ejusdem cum aqua bulliente

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer