Full text: Bernoulli, Daniel: Hydrodynamica s. de viribus et motibus fluidorum commentarii

0015-01

8. HYDRODYNAMICÆ
SECTIO PRIMA.
Quæ introitus eſt, variaque continet prænotanda.
§. 1.

DUplex cum ſit Theoria Fluidorum, quarum altera Hydroſtati-
ca, liquorum ſtagnantium preſſiones & æquilibria varia, altera
Hydraulica, fluidorum motum ſpectans, ſeorſum pertractari a
ſcriptoribus conſueverunt, utramque vero tam arcto nexu in-
ter ſe cohærere perciperem, ut altera alterius ope plurimum
egeat, haud dubitavi eas confundere, quantum id ordo rerum
poſtulare videbatur, ambaſque nomine communi & generaliori Hydrodynami@
cæ complecti. Quamvis autem ab antiquiſſimis temporibus fuerit continuo
exculta Theoria fluidorum, incrementa tamen non admodum notabilia ce-
pit; veterum quidem Mathematicorum cognitio eo terminabatur, quod æ-

Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer