Full text: Volumen primum (1)

balneis, de palaestris, de pricatis aedificiis, de coloribus, de astronomia, 
de horologus solariis et anaphoricis, ac tandem de civilibus et militaribus 
machinis adhuc sub iudice quaestio esset, si Interpretes consulamus ; quae 
quidem omnia enucleata, explicata, ac resoluta a nobis fore considimus, 
Hde ex ipso opere : multae praeterea alius generis subortae sunt 
difficultates ad tantum opus parandum, continuandum, et absolvendum, 
quarum historiam, nisi consilium mutavero, in posterum patefaciam, 
Itaque abeat nunc rerum istarum recordatio ; abeat invidiae spectrum, 
cuius morsus magna molientes vehementius appetere solent ; abeat labo¬ 
rum, vigiliarum, et iacturarum memoria: illudque unum menti obverse¬ 
tur , id Opus nunc splendidis prodire vestibus, quod universali ubique 
gentium, quomodocumque editum, plausu semper exceptum, et a summis 
Principibus peculiari semper in tutela habitum fuit, ita ut saepius di¬ 
gnum fuerit, quod augusto eorum nomini nuncuparetur. Profecto, prae¬ 
ter primam illam dedicationem Octaviano Imperatori ab Auctore factam, 
Opus istud lulius II Pontifex Maximus ac Iulianus Mediceus a locun¬ 
do, Christina Svecorum a Laëto, Franciscus I a Philandro et a Gallo, 
Enricus II a Martino, Ludovicus XIV a Perraultio, Philippus II ab 
Urrea , Carolus III a Galiano et ab Ortisio, Georgius III a Newto- 
no, et Georgius IV a Gwiltio nuncupatum perquam benigne exceperunt, 
et munifice Editores eius remunerati sunt. 
Equidem satis iam , brevi licet oratione , perfecisse mihi videor, ut 
graviores saltem in Vitruvii Libris restituendis et declarandis difficultates 
notae omnibus sint. Aperte tamen profitear, eas, quin animum mihi de¬ 
terrerent, acriores multis iam ab annis Opus molienti stimulos adiecisse. 
Id enim mihi in mentem induxeram, fore ut copiosior ex campo per se 
quidem uberrimo, at spinis conferto et parum culto, fructus referretur. 
Quod an temere fieri posse putarim, Litterariae Reipublicae erit definire. 
Interea nil aliud restat , nisi ut Operis rationem Lectorum oculis 
subuciam . Igitur ad germanam Auctoris restituendam scripturam , et ad 
obscura eius loca , quoad licet , declaranda , quinque potissimum instru¬ 
mentis ad opportunitatem utendum mihi esse constitui ; Codicibus , Con¬ 
textu , Scriptoribus veteribus , Monumentis , et Artis principiis. Codices
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer