Full text: Volumen primum (1)

De Viruvii stilo querimonias proferre absit, quin imo eius defensio¬ 
nem alibi suscipiam contra intemperatos Criticos, quorum tamen numerus 
perquam exiguus est ; sed ipse non paucas difficultates ad rectum asse¬ 
quendum sensum üs, qui patientiae non indulgent, intulit, interdum ob 
breçitatem in aedisiciorum et machinarum descriptionibus, vel ob proliri¬ 
tatem in aliquibus explicandis naturalibus effectibus, aliquando ob adhi¬ 
bitum idem vocabulum ad varias res indicandas, et versa vice ob corias 
voces ad eamdem rem exprimendam usurpatas, 
At si non parvas tenebras superius memorata Vitruvianum in Opus 
iniecerunt, saltem tamen genuinam nobis lectionem Exscriptores Codicum 
reliquissent ! Codicibus sane quam parum fidendum, praeter quotidianam 
experientiam, nos advertit Cicero, qui (Epist. ad Q. Fratrem III 5) 
queritur de mendis librorum manuscriptorum latino idiomate sui tempo¬ 
ris . Si aurea illa latinitatis aetate latini Librarii mendose latinos scri¬ 
bebant libros, quid sperandum de Codicibus, quorum antiquissimus, si 
Vitrubianos spectes, saeculo certe octavo non est anterior? Accedit ad hoc 
materiei summa difficultas, cui Librariorum incuria et inscitia coniun¬ 
cta effecit, ut Vitruvii textus per eos male mulctatus fuerit. Siquidem 
verba quaedam vitiata , quaedam vero praetermissa , periodos e propria 
earum sede in aliam amandatas, glossemata margini appicta in textum 
intrusa, sigla mensuras reférentia deformata , et alia huius generis pas¬ 
sim in Codicibus est invenire . Quare factum est, ut ex magno Codicum 
numero , quorum recensio suo loco dabitur, utilitatis parum assequi po¬ 
tuerimus ad difficiliores et maioris momenti res explanandas: licet enim 
quibusdam in locis ad textus scripturam meliorandam possint conducere ; 
nihilominus in is, quae graviorem praeferunt difficultatem , nullius sunt 
adiumenti , cum omnes , sive quod ita scripserit Vitruvius, sive quod olim 
in vetustioribus Codicibus vitiata loca vitium in ceteros intulerint, eamdem 
omnino lectionem asservent, 
Sed satis iam de Codicibus; ad Editiones veniamus . Profecto, qui 
noverit Vitruvianum textum variis temporibus et locis typis consignatum 
Juisse a tredecim Editoribus , merito sperandum ei videbitur , quod tot, 
quot observavimus , vulneribus idonea fuerit apposita medela : attamen
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer