Full text: Volumen primum (1)

PROLUSIO 
Cum primum veterum Scriptorum volumina pervolverem, eaque nobili 
litteratorum hominum aemulatione pluribus in locis edita animadverte- 
rem, mirum videbatur , Vitruvii Opus, praeclarissimum illius aetatis, 
quam auream iure meritoque dixerunt , monumentum , una tantum vice 
forsitan huiusce Urbis typis fuisse pervulgatum . Utrum enim Sulpicii 
Verulani Editio primam heic lucem viderit , incertum ; etiamsi vero cer¬ 
tum , rudi induta est veste, uti incipientis typographiae partus, omnibus¬ 
que ornamentis penitus destituta , quae rei tum auctoritas tum utilitas 
sibi suo proprio iure vindicabat : Admiratione magis magisque afficiebar 
recogitans , tantum Opus a sapientissimo illo nobilissimae artis Magistro 
Romae exaratum , Romanorum Imperatori mente , potentia, gloriaque 
praestantissimo dicatum, Romanis tot notitiis refertum, a Romano nemine 
typis consignatum illustratumque fuisse. 
Praeterea cum attenderem , hac in Urbe impensiori , quam in ce- 
teris , studio fuisse Architecturae scientiam excultam , et recordarer lit¬ 
terarium illum conventum a Claudio Tolomaeo et Cardinali Cervino in¬ 
stitutum ad Vitruvii doctrinas explanandas illustrandasque, excrescebat 
adeo admiratio , ut fere mihi persuadere non possem , a Romanorum 
nemine adhuc effectum esse, ut Opus istud typis nitidissimis, quales ipsum 
decent, impressum , perpetuisque commentariis illustratum , et a scriba¬ 
rum maculis detersum ederetur .
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer