94
DE ARCHITECTURA
cum angularibus dextra ac sinistra quaternae, in
longitudine, quae est foro proxima, cum iisdem an¬
gularibus octo: ex altera parte cum angularibus sex,
ideo quod mediae duae in ea parte non sunt positae,
ne impediant aspectus pronai aedis Augusti, quae
est in medio latere parietis basilicae collocata spec¬
tans medium forum et aedem lovis. 8. Item tribu¬
nal est in ea aede hemicycli schematis minore cur
vatura formatum: eius autem hemicycli in fronte est
intervallum pedum quadraginta sex, introrsus curva¬
tura pedum quindecim, uti, qui apud magistratus sta¬
rent, negotiantes in basilica ne impedirent. Supra
columnas ex tribus tignis bipedalibus compactis tra¬
bes sunt cirça collocatae, eaeque ab tertiis columnis.
quae sunt in interiori parte, revertuntur ad antas.
quae à pronao procurrunt, dextraque ac sinistra he¬
micyclum tangunt. 9. Supra trabes contra capitula
ex fulmentis dispositae pilae sunt collocatae altae
pedibus tribus, latae quoquo versus quaternis. Su¬
pra eas ex duobus tignis bipedalibus trabes euerga¬
neae cirça sunt collocatae, quibus insuper transtra
cum capreolis columnarum contra corpora et antas
et pariètes pronai collocata sustinent unum culmen
perpetuum basilicae, alterum a medio supra pronaum
aedis. 10. Ita fastigiorum duplex tecti nata disposi¬
tio, extrinsecus et interioris altae testudinis, prae¬
stat speciem venustam. Item sublata epistyliorum
ornamenta et pluteorum columnarumque superiorum
distributio operosam detrahit molestiam, sumptus¬
que imminuit ex magna parte summam. Ipsae vero
columnae in altitudine perpetua sub trabes testudi
nis perductae et magnificentiam impensae et aucto¬
ritatem operi adiungere videntur.
CAPUT II.
De derario, carcere et curia ordinandis.
Aerarium, carcer, curia foro sunt coniungenda,