Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

89 
LIBER IV. CAP. VIII. 
des, uti est Castoris in Circo, Athenis in astu et in 
Attiça Sunii Palladis Minervae. Earum non aliae 
sed eaedem sunt proportiones. Cellae enim longi¬ 
tudines duplices sunt ad latitudines, uti reliqua exi 
sona, quae solent esse in frontibus, ad latera sunt 
translata. 
5. Nonnulli etiam de Tuscanicis generibus su¬ 
mentes columnarum dispositiones transferunt in 
Corinthiorum et lonicorum operum ordinationes, et 
quibus in locis in pronao procurrunt antae in iisdem 
e regione cellae parietum columnas binas collocan¬ 
tes efficiunt Tuscanicorum et Graecorum operum 
communem ratiocinationem. 6. Alii vero removen¬ 
tes parietes aedis et applicantes ad intercolumnia, 
pteromatos spatio sublati efficiunt amplum laxamen¬ 
tum cellae: reliqua autem proportionibus et symme¬ 
triis iisdem conservantes aliud genus figurae no¬ 
minisque videntur Pseudoperipterum procreavisse. 
Haec autem genera propter usum sacrificiorum con¬ 
vertuntur. Non enim omnibus diis iisdem rationi¬ 
bus aedes sunt faciendae; quod alius alios, varietate 
sacrorum, religionum habet effectus. 
Omnes aedium sacrarum ratiocinationes, uti 
mihi traditae sunt, exposui, ordinesque et symne 
trias earum partitionibus distinxi; et quarum dispa¬ 
res sunt figurae, et quibus discriminibus inter se 
sunt disparatae, quoad potui significare scriptis, ex¬ 
posui. Nunc de aris deorum immortalium, uti aptam 
constitutionem habeant ad sacrificiorum rationeni, 
dicam. 
CAPUT IX. 
(vulgo VIII.) 
De aris deorum ordinandis. 
Arae spectent ad orientem, et semper inferiores 
sint collocatae quam simulacra, quae fuerint in ae¬ 
de; uti suspicientes divinitatem qui supplicant et sa¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer