Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

87 
LIBER IV. CAP. VII. 
tes decem: ex his ternae partes dextra ac sinistra 
cellis minoribus sive ibi alae futurae sint dentur 
reliquae quatuor mediae aediattribuantur. Spatium 
quod erit ante cellas in pronao, ita columnis desi¬ 
gnetur, ut angulares contra antas, parietum extre¬ 
morum e regione, collocentur: duae mediae e regio¬ 
ne parietum, qui inter antas et mediam aedem fue¬ 
rint, ita distribuantur et inter antas et columnas 
priores per medium iisdem regionibus alterae dispo¬ 
nantur: eaeque sint ima crassitudine altitudinis par¬ 
te septima; altitudo tertia parte latitudinis templi; 
summaque columna quarta parte crassitudinis imae 
contrahatur. 3. Spirae earum altae dimidia parte 
crassitudinis fiant: habeant spirae earum plinthum 
ad circinum altam suae crassitudinis dimidia parte: 
torum insuper cum apophysi crassum quantum plin¬ 
thus. Capituli altitudo dimidia crassitudinis: abaci 
latitudo, quanta ima crassitudo columnae: capituli- 
que crassitudo dividatur in partes tres; e quibus una 
plintho, quae est in abaco, detur, altera echino, ter¬ 
tia hypotrachelio cum apophysi. 4. Supra colu¬ 
mnas trabes compactiles imponantur, uti sint altitu¬ 
dinis modulis iis, qui amagnitudine operis postulabun¬ 
tur: eaeque trabes compactiles ponantur, ut eam ha¬ 
beant crassitudinem, quanta summae columnae érit 
hypotrachelium, et ita sint compactae subscudibus 
et securielis, ut compactura duorum digitorum ha¬ 
beat laxatiónem. Cum enim inter se tangunt et non 
spiramentum et perflatum venti recipiunt, concale¬ 
faciuntur et celeriter putrescunt. 5. Supra trabes 
et supra parietes traiecturae mutulorum parte quar¬ 
ta altitudinis columnae proiiciantur: item in eorum 
frontibus antepagmenta figantur, supraque ea tym¬ 
panum fastigii structura seu de materia collocetur: 
supraque id fastigium columen, cantherii, templa ita 
sunt collocanda, ut stillicidium tecti absoluti tertia¬ 
rio respondeat.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer