DE ARCHITECTURA
86
quarta parte graciliores quam superiora. Fores ita
compingantur, uti scapi cardinales sint ex altitudine
luminis totius duodecima parte: inter duos scapos
tympana ex duodecim partibus habeant ternas par¬
tes. 5. Impagibus distributiones ita fient, uti, divi¬
sis altitudinibus in partes quinque, duae superiori,
tres inferiori designentur: super medium medii im¬
pages collocentur: ex reliquis alii in summo alii in
imo compingantur: altitudo impagis fiat tympani
tertia parte; cymatium sexta parte impagis. Scapo¬
rum latitudines impagis dimidia parte: item replum
de impage dimidia et sexta parte. [Scapi qui sunt
ante secundum pagmentum dimidium impagis con¬
stituantur. Sin autem valvatae erunt, altitudines
ita manebunt, in latitudinem adiiciatur amplius foris
latitudo; si quadriforis futura est, altitudo adiicia¬
tur. 6. Atticurges autem iisdem rationibus perfi¬
ciuntur, quibus Dorica: praeterea corsae sub cyma
tiis in antepagmentis circumdantur, quae ita distri¬
bui debent, uti antepagmenta praeter cymatium ex
partibus septem habeant duas partes, ipsaque non
fiunt celostrata neque bifora, sed valvata, et apertu
ras habent in exteriores partes.
Quas rationes aedium sacrarum in formationibus
oporteat fieri Doricis, lonicis, Corinthiisque operi¬
bus, quoad potui attingere, veluti legitimis moribus
exposui: nunc de Tuscanicis dispositionibus quem¬
admodum institui oporteat dicam.
CAPUT VII.
De ratione Tuscanica.
Locus, in quo aedis constituetur, cum habuerit in
longitudine sex partes, una demtareliquum quod erit
latitudini detur. Longitudo autem dividatur bipar-
tito: et quae pars erit interior, cellarum spatiis desi¬
gnetur; quae erit proxima fronti, columnarum disposi¬
tioni relinquatur. 2. Item latitudo dividatur in par¬