73
LIBER IV. CAP. I.
CAPUT I.
De tribus generibus columnarum earumque
inventione et de capituli Corinthii
symmetria.
Columnae Corinthiae praeter capitula omnes sym¬
metrias habent uti lonicae, sed capitulorum altitudi¬
nes efficiunt eas pro rata excelsiores et graciliores:
quod lonici capituli altitudo tertia pars est crassitu¬
dinis columnarum, Corinthii tota crassitudo scapi.
Igitur quod duae partes e crassitudine Corinthiarum
adiiciuntur, efficiunt excelsitate speciem earum gra¬
ciliorem. 2. Cetera membra, quae supra columnas
imponuntur, aut e Doricis symmetriis aut lonicis mo¬
ribus in Corinthiis columnis collocantur: quod ipsum
Corinthium genus propriam coronarum reliquorum¬
que ornamentorum non habuerat institutionem, sed
aut e triglyphorum rationibus mutuli in coronis et in
epistyliis guttae Dorico more disponuntur, aut ex lo¬
nicis institutis zophori scalpturis ornati cum denti¬
culis et coronis distribuuntur. 3. Ita e generibus
duobus, capitulo interposito, tertium genus in operi¬
bus est procreatum. E columnarum enim formationi¬
bus trium generum factae sunt nominationes, Dorica,
lonica, Corinthia; e quibus prima et antiquitus Dorica
estnata. Namque Achaia Peloponnesoque tota Dorus
Hellenis et Orseidos Nymphae filius regnavit, isque
Argis, vetusta civitate, lunonis templo aedificavit eius
generis fortuito formae fanum: deinde iisdem gene¬
ribus in ceteris Achaiae civitatibus, cum etiamnum
non esset symmetriarum ratio nota. 4. Postea autem
quam Athenienses ex responsis Apollinis Delphici com¬
muni consilio totius Hellados tredecim colonias uno
tempore in Asiam deduxerunt, ducesque singulis colo¬
niis constituerunt, et summam imperii potestatem lo¬
ni, Xuthi et Creusae filio, dederunt, quem etiam Apol¬
lo Delphis suum filium in responsis est professus ; isque