19
LIBER I. CAP. V.
CAPUT V.
De fundamentis murorum et turrium.
Cum ergo his rationibus erit salubritatis in moe¬
nibus collocandis explicatio, regionesque electae fue
rint fructibus ad alendam civitatem copiosae, et via¬
rum munitiones, aut opportunitates fluminum, seu
per portus marinae subvectiones habuerint ad moenia
comportationes expeditas, tunc turrium murorumque
fundamenta sic sunt facienda, uti fodiantur (si queat
inveniri) ad solidum, et in solido, (quantum ex ampli¬
tudine operis pro ratione videatur,) crassitudine am¬
pliore, quam parietum, qui supra terram sunt futuri;
et ea impleantur quam solidissima structura. 2. Item
turres sunt proiiciendae in exteriorem partem, uti,
eum ad murum hostis impetu velit appropinquare, a
turribus dextra ac sinistra, lateribus apertis, telis vul¬
neretur. Curandumque maxime videtur, ut non faci¬
lis sit aditus ad oppugnandum murum, sed ita circum
dandum ad loca praecipitia, et excogitandum, uti por¬
tarum itinera non sint directa sed scaeva: namque
cum ita factum fuerit, tunc dextrum latus accedenti¬
bus, quod scuto non erit tectum, proximum erit muro.
Collocanda autem oppida sunt non quadrata nec pro¬
currentibus angulis, sed circuitionibus, uti hostis ex
pluribus locis conspiciatur. Inquibus enim anguli pro¬
currunt, difficiliter defenditur, quod angulus magis
hostem tucatur quam civem. 3. Crassitudinem autem
muri ita faciendam censeo, uti armati homines, supra
obviam venientes, alius alium sine impeditione prae¬
terire possint: tum in crassitudine perpetuae taleae
oleagineae ustulatae quam creberrime instruantur,
uti utraeque muri frontes inter se, quemadmodum fi¬
bulis, his taleis colligatae aeternam habeant firmita¬
tem: namque ei materiae nec tempestas nec caries
nec vetustas potest nocere, sed ea et in terra obruta
et in aqua collocata permanet sine vitiis utilis sempi¬
B2