Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE ARCHITECTURA 
18 
voeitant. Ex eo licet scire, cibo atque aqua proprie¬ 
tates locorum naturaliter pestilentes aut salubres 
esse. II. Item si in paludibus moenia constituta erunt, 
quae paludes secundum mare fuerint, spectabuntque 
ad septentrionem, aut inter septentrionem et orien¬ 
tem eaeque paludes excelsiores fuerint, quam littus 
marinum, ratione videbuntur esse constituta. Fossis 
enim ductis aquae exitus ad littus, et, mari tempesta¬ 
tibus aucto, in paludes redundantia motionibus con¬ 
citatur, amarisque mixtionibus non patitur bestia¬ 
rum palustrium genera ibi nasci; quaeque de supe¬ 
rioribus locis natando proxime littus perveniunt, in¬ 
consueta salsitudine necantur. Exemplar autem hu¬ 
jus rei Gallicae paludes possunt esse, quae circum 
Altinum, Ravennam, Aquileiam aliaque quae in ejus¬ 
modi locis municipia sunt proxima paludibus; quod 
his regionibus habent incredibilem salubritatem. 12. 
Quibus autem insidentes sunt paludes, et non habent 
exitus profluentes neque per flumina neque per fossas, 
uti Pomtinae, stando putrescunt, et humores graves 
et pestilentes in his locis emittunt. Item in Apulia 
oppidum Salpia vetus, quod Diomedes ab Troia re¬ 
diens constituit, sive, quemadmodum nonnulli scri¬ 
pserunt, Elphias Rhodius, in eiusmodi locis fuerat 
collocatum; ex quo incolae quotannis aegrotando sa¬ 
borantes aliquando pervenerunt ad M. Hostilium, ab 
eoque publice petentes impetraverunt, uti his idone¬ 
un locum ad moenia transferenda conquireret elige¬ 
retque. Tuncis moratus non est, sed statim rationi 
bus doctissime quaesitis secundum mare mercatus 
est possessionem loco salubri, ab senatuque populo¬ 
que romano petiit, ut liceret transferre oppidum, con¬ 
stituitque moenja et areas divisit, numoque sestertio 
singulis municipibus mancipio dedit. His confectis 
lacum aperuitin mare, et portum e lacu municipio per¬ 
fecit: itaque nunc Salpini quatuor millia passus pro¬ 
gressi ab oppido vetere habitant in salubri loco.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer