L
LIBER IX. CAP. VIII.
209
Post has virgulas tympanum collocatur, in quo de¬
scriptus et depictus sit mundus signiferque circulus,
descriptioque duodecim coelestium signorum sit figu¬
rata, cuius e centro deformatur cuiuslibet signi spa¬
tium, unum maius alterum minus. Posteriori autem
parti tympano medio axis versatilis est inclusus, inque
eo axi aenea mollis catena est involuta, ex qua pendet
ex una parte phellos sive tympanum, quod ab aqua sub¬
levatur, ex altera aequo pondere phelli sacoma sabur¬
rale. 9. Ita quantum ab aquà phellos sublevatur, tan¬
tum saburrae pondus infra deducens versat axem, axis
autem tympanum; cuius tympani versatio alias efficit
uti maiorpars circuli signiferi alias minor in versatio¬
nibus suis temporibus designethorarum proprietates.
Namque in singulis signis sui cuiusque mensis dierum
numeri cava sunt perfecta, cuius bulla, quae solis ima¬
ginem horologiis tenere videtur, significat horarum
spatia: ea translata ex terebratione in terebrationem
mensis vertentis perficit cursum suum. 10. Itaque
quemadmodum sol per siderum spatia vadens dilatat
contrahitque dies et horas, sic bulla in horologiis
ingrediens per puncta contra centri tympani versatio¬
nem, quotidie cum transfertur aliis temporibus per
latiora aliis per angustiora spatia, menstruis finitioni¬
bus imagines efficit horarum et dierum. De admi
nistratione autem aquae, quemadmodum se temperet
ad rationem, sic erit faciendum. Il. Post frontem
horologii intra collocetur castellum, in idque per fi¬
stulam saliat aqua, et in imo habeat cavum. Adid au
tem affixum sit ex aere tympanum habens foramen.
per quod ex castello in id aqua influat. In eo autem
minus tympanum includatur cardinibus ex torno ma¬
sculo et femina inter se coartatis, ita uti minus tym¬
panum quemadmodum epistomium in maiore circum¬
agendo arte leniterque versetur. 12. Maioris autem
tympani labrum aequis intervallis CCCLXV puncta
habeat signata; minor vero orbiculus in extrema cir¬
VITR.