Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

205 
LIBER IX. CAP. VII. 
culi describatur, quae dicitur meridiana. 3. Dein¬ 
de ex novem partibus, quae sunt a planitia ad gno¬ 
monis centrum, octo sumantur et signentur in linea, 
quae est in planitia, ubi erit litera C. Haec autem 
erit gnomonis aequinoctialis umbra: et ab eo signo 
et litera C per centrum, ubi est litera A, linea perdu¬ 
catur, ubi erit solis aequinoctialis radius. Tunc ab 
centro diducto circino ad lineam planitiae aequila¬ 
tatio signetur, ubi erit litera E sinisteriore parte, et 
dexteriore in extremis lineis circinationis, et per 
centrum perducenda linea, ut aequa duo hemicyclia 
sint divisa: haec autem linea a mathematicis dicitur 
horizon. 4. Deinde circinationis totius sumenda 
pars est quinta decima, et circini centrum collocan¬ 
dum in linea circinationis quo loci secat eam lineam 
aequinoctialis radius, ubi erit litera F, et signandum 
dextra ac sinistra ubi sunt literae G, H. Deinde ab 
his lineae usque ad lineam planitiae perducendae 
sunt, ubi erunt literae T, R; ita erit solis radius 
unus hibernus alter aestivus. Contra autem E litera 
Terit ubi secat circinationem linea, quae est traiecta 
per centrum ; et contra G et H literae erunt K et L, 
et contra C et F et A erit litera N. 5. Tunc perdu¬ 
cendae sunt diametri ab G ad L et ab H ad K: quae 
erit inferior, partis erit aestivae, superior hibernae. 
Quae diametri sunt aeque mediae dividendae ubi 
erunt literae M et O, ibique centra signanda, et per 
ea signa et centrum A linea ad extremas lineas cir 
cinationis est perducenda ubi erunt literae P, Q 
Haec erit linea oo ès radio aequinoctiali; vo¬ 
cabitur autem haec linea mathematicis rationibus 
axon: et ab eisdem centris diducto circino ad extre¬ 
mas diametros describantur hemicyclia duo, quo¬ 
rum unum erit aestivum alterum hibernum. 0. 
Deinde in quibus locis secant lineae parallelae li¬ 
neam eam, quae dicitur horizon, in dexteriore parte 
erit litera S, in sinisteriore V, et ab extremo hemi¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer