Volltext: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE ARCHITECTURA 
16 
vuntur: quae autem ex calidis locis sub septentrio¬ 
num regiones frigidas, non modo non laborant im¬ 
mutatione loci valetudinibus, sed etiam confirman¬ 
tur, 5. Quare cavendum esse videtur in moenibus 
collocandis ab iis regionibus, quae caloribus flatus 
ad corpora hominum possunt spargere. Namque ex 
principiis, quae Graeci oo appellant, ut omnia 
corpora sunt composita, id est ex calore et humore 
et terreno et aëre, ita his mixtionibus naturali tem¬ 
peratura figurantur omnium animalium in mundo ge 
neratim qualitates. 6. Ergo in quibus corporibus cum 
exuberat e principiis calor, tunc interficit, dissolvit 
que cetera fervore. Haec autem vitia efficit fervi¬ 
dum ab certis partibus coelum, cum insidit in apertas 
venas plus quam patitur e mixtionibus naturali tem¬ 
pératura corpus. Item si humor occupavit corporum 
venas imparesque eas fecit, cetera principia, ut à li¬ 
quido corrupta, diluuntur, et dissolvuntur composi 
tionis virtutes. Item e refrigerationibus humoris 
ventorum et aurarum infunduntur vitia corporibus 
Non minus aëris etiamque terreni in corpore natura¬ 
lis compositio, augendo aut minuendo, infirmat cete¬ 
ra principia: terrena cibi plenitate, aëria gravitate 
coeli. 7. Sed si quis voluerit diligentius haec sensu 
percipere, animadvertat attendatque naturas avium 
et piscium et terrestrium animalium, et ita conside¬ 
rabit discrimina temperaturae. Aliam enim mixtio¬ 
nem habet genus avium, aliam piscium, longe aliam 
Volucres minus habent terreni, 
terrestrium natura. 
minus humoris, caloris temperate et aëris multum: 
igitur levioribus principiis compositae facilius in 
aërem nituntur. Aquatiles autem piscium naturae, 
quod temperatae sunt a calido, plurimumque ex aère 
et terreno sunt compositae, sed humoris habent op 
pido quam paulum, quo minus habent e principiis hu¬ 
moris in corpore, facilius in humore perdurant; ita
	        
Waiting...

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzerin, sehr geehrter Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.

powered by Goobi viewer