LIBER IX. CAP. I.
193
dentem perficit. 5. Ea autem signa cum sint nume¬
ro XII, partesque duodecimas singula possideant
mundi, versenturque ab oriente ad occidentem con¬
tinenter, tunc per ea signa contrario cursu Luna,
stella Mercurii, Veneris, ipse Sol, itemque Martis
et lovis et Saturni, ut per graduum ascensionem
percurrentes, alius alia circuitionis magnitudine ab
occidente ad orientem in mundo pervagantur. Lu¬
na die octavo et vigesimo et amplius circiter hora
coeli circuitionem percurrens, ex quo coeperit signo
ire, ad id signum revertendo perficit lunarem men¬
sem. 6. Sol autem signi spatium quod est duodeci¬
ma pars mundi mense vertente vadens transit: ita
duodecim mensibus duodecim signorum intervalla
pervagando cum redit ad id signum unde coeperit,
perficit spatium vertentis anni. Ex eo quem circu¬
lum Luna terdecies in duodecim mensibus percurrit,
eum sol iisdem mensibus semel permetitur. Mer¬
curii autem et Veneris stellae circum Solis radios,
solem ipsum uti centrum, itineribus eum coronan¬
tes, regressus retrorsus et retardationes faciunt,
etiam stationibus propter eam circinationem moran¬
tur in spatiis signorum. 7. Id autem ita esse, ma¬
xime cognoscitur ex Veneris stella; quod ea cum so¬
lem sequatur, post occasum eius apparens in coelo,
clarissimeque lucens Vesperugo vocitatur; aliis au¬
tem temporibus eum antecurrens et oriens ante lu¬
cem Lucifer appellatur. Ex eoque nonnunquam plu¬
res dies in uno signo commorantur, alias celerius in¬
grediuntur in alterum signum. Itaque, quod non
aeque péragunt numerum dierum in singulis signis
quantum sunt moratae prius, transiliendo celeriori¬
bus itineribus perficiunt, uti, quod demorentur in
nonnullis signis, nihilo minus cum eripiunt se a ne¬
cessitate morae, celeriter consequantur iustam cir¬
cuitionem. 8. Iter autem in mundo Mercurii stella
ita pervolitat, uti treceatesimo et sexagesimó die
N
VITR.