Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

LIBER I. CAP. IV. 
15 
ratas: deinde si evitabitur palustris vicinitas. Cum 
enim aurae matutinae cum sole oriente ad oppidum 
pervenient, et iis ortae nebulae adiungentur, spiri¬ 
tusque bestiarum palustrium venenatos cum nebula 
mixtos inhabitatorum corpora flatus spargent, effi¬ 
cient locum pestilentem. Item si secundum mare 
erunt moenia spectabuntque ad meridiem aut ad oc¬ 
cidentem, non erunt salubria; quia per aestatem coe¬ 
lum meridianum sole exoriente calescit, meridie ar¬ 
det: item quod spectat ad occidentem, sole exorto 
tepescit, meridie calet, vespere fervet. 2. Igitur mu¬ 
tationibus caloris et refrigerationis corpora, quae in 
iis locis sunt, vitiantur. Hoc autem licet animadver¬ 
tere etiam ex iis, quae non sunt animalia. In cellis 
enim vinariis tectis lumina nemo capit a meridie nec 
ab occidente, sed a septentrione; quod ea regio nul¬ 
lo tempore mutationes recipit, sed est firma perpe¬ 
tuo et immutabilis. Ideo etiam granaria, quae ad so¬ 
lis cursum spectant, bonitatem cito mutant; obsonia¬ 
que et poma, quae non in ea coeli parte ponuntur, 
quae est aversa a solis cursu, non diu servantur. 3. 
Nam semper calor cum excoquit a rebus, firmitatem 
eripit, et vaporibus fervidis exsugendo naturales vir¬ 
tutes dissolvit eas et fervore mollescentes efficit im¬ 
becillas: ut etiam in ferro animadvertimus, quod 
quamvis natura sit durum, in fornacibus ab ignis va¬ 
pore percalefactum ita mollescit, uti in omne genus 
formae faciliter fabricetur, et idem cum molle et can¬ 
dens refrigeratur tinctum frigida, redurescit et resti¬ 
tuitur in antiquam proprietatem. 4. Licet etiam con¬ 
siderare haec ita esse ex eo, quod aestate non solum 
in pestilentibus locis sed etiam in salubribus omnia 
corpora calore fiunt imbecilla, et per hiemem etiam 
quae sunt pestilentissimae regiones efficiantur salu¬ 
bres, ideo quod a refrigerationibus solidantur. Non 
minus etiam quae a frigidis regionibus corpora tra¬ 
ducuntur in calidas, non possunt durare, sed dissol¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer