Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

DE ARCHITECTURA 
180 
rit fossus, et in vas Corinthium sive alterius generis, 
quod erit ex aere bono, ea aqua sparsa maculani non 
fecerit, optima erit. Itemque in aeneo si ea aqua 
defervefacta et postea requieta et defusa fuerit, ne¬ 
que in eius aenéi fundo arena aut limus invenietur, 
ea aqua erit item probata. 2. Item si legumina in 
vas cum ea aqua coniecta, ad ignem posita celeriter 
percocta fuerint, indicabunt feam) aquam esse bo¬ 
nam et salubrem. Non etiam minus ipsa aqua, quae 
erit in fonte, si fuerit limpida et perlucida, et, quo¬ 
cumque pervenerit aut perfluxerit (sil muscus non 
nascetur neque iuncus, neque inquinatus ab aliquo 
inquinamento is locus fuerit, sed puram habuerit 
speciem, innuetur his signis esse tenuis et in summa 
salubritate. 
CAPUT V. 
(vulgo VI.) 
De librationibus aquarum et instrumentis 
ad hunc usum. 
Nunc de perductionibus ad habitationes moenia¬ 
que, ut fieri oporteat, explicabo: cuius ratio est pri¬ 
ma perlibratio. Libratur autem dioptris aut libris 
aquariis aut chorobate; sed diligentius efficitur per 
chorobatem, quod dioptrae libraeque fallunt. Cho¬ 
robates autem est regula longior circiter pedum vi¬ 
ginti: ea habet ancones in capitibus extremis aequali 
modo perfectos inque regulae capitibus ad normam 
coagmentatos, et inter regulam et ancônes a cardini¬ 
bus compacta transversaria; quae habent lineas ad 
perpendiculum recte descriptas pendentiaque ex re¬ 
gula perpendicula in singulis partibus singula: quae, 
cum regula est collocata, eaque tangent aeque at 
pariter lineas descriptionis, indicant libratam collo¬ 
cationem. 2. Sin autem ventus interpellaverit, et 
motionibus lineae non potuerint certam significatio¬ 
nem facere, tunc habeat in superiore parte canales
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer