LIBER I. CAP. 1.
notest esse architectus grammaticus, uti fuit Aristar¬
chus, sed non agrammatos: nec musicus, ut Aristoxe¬
nus, sed non amusos: nec pictor, ut Apelles, sed gra¬
phidos non imperitus: nec plastes, quemadmodum
Myron seu Polycletus, sed rationis plasticae non
ignarus: nec denuo medicus, ut Hippocrates, sed non
anjatrologetos: nec in ceteris doctrinis singulis ex¬
cellens, sed in his non imperitus. Non enim in tantis
rerum varietatibus elegantias singulares quisquam
consequi potest, quod earum ratiocinationes cogno¬
scere et percipere vix cadit in potestatem. 14. Nec
tamen non tantum architecti non possunt in omlibus
rebus habere summum effectum, sed etiam ipsi, qui
privatim proprietates tenent artium, non efficiunt, ut
habeant omnes summum laudis principatum. Ergo
si in singulis doctrinis singuli artifices neque omnes
sed pauci aevo perpetuo nobilitatem vix sunt conse¬
cuti, quemadmodum potest architectus, qui pluribus
artibus debet esse peritus, non id ipsum mirum ac
magnum facere, ne quid ex his indigeat, sed etiam ut
omnes artifices superet, qui singulis doctrinis assidui¬
tatem cum industria summa praestiterunt? 15. Igi¬
tur in hac re-Pythius errasse videtur, quod non ani¬
madverterit ex duabus rebus singulas artes esse com¬
positas, ex opere et eius ratiocinatione; ex his autem
unum proprium esse eorum, qui singulis rebus sunt
exercitati, id est operis effectum, alterum commune
cum omnibus doctis, id est ratiocinationem: uti me¬
dicis et musicis et de venarum sphygmo et de pedum
motu. At si vulnus mederi aut aegrum eripère de pe¬
riculo oportuerit, non accedet musicus, sed id opus
proprium erit medici. Item in organo non médicus
sed musicus modulabitur, ut aures suam cantionibus
recipiant iucunditatem. 16. Similiter cum astrolo¬
gis et musicis est disputatio communis de sympathia
stellarum et symphoniarum in quadratis et trigonis,
diatessaron et diapente: cum geometris de visu, qui