Full text: Vitruvius: Marci Vitruvii Pollionis De architectura libri decem

118 
DE ARCHITECTURA 
beneficium dantes non accipientes ambiuntur. Quid 
enim putemus suspicari, qui rogetur de patrimonio 
sumptus faciendos committere gratiae petentis, nisi 
quod praedae compendiique eius causa iudicet fa¬ 
ciendum? 6. Itaque maiores primum a genere pro¬ 
batis opera tradebant architectis; deinde quaere¬ 
bant, si honeste essent educati, ingenuo pudori non 
audaciae protervitatis committendum ludicantes. 
ipsi autem artifices non erudiebant nisi suos liberos 
aut cognatos, et eos viros bonos instituebant, qui¬ 
bus tantarum rerum fidei pecuniae sine dubitatione 
permitterentur. Cum autem animadverto ab indo¬ 
ctis et imperitis tantae disciplinae magnitudinem ia¬ 
ctari, et ab his, qui non modo architecturae sed 
omnino ne fabricae quidem notitiam habent; non 
possum non laudare patres familias eos, qui literatu¬ 
rae fiducia confirmati per se aedificantes ita iudi¬ 
cant, si imperitis sit committendum, ipsos potius di¬ 
gniores esse ad suam voluntatem quam ad alienam 
pecuniae consumère summam. 7. Itaque nemo ar¬ 
tem ullam aliam conatur domi facere, uti sutrinam 
vel fullonicam aut ex ceteris quae sunt faciliores, 
nisi architecturam; ideo quod qui profitentur, non 
arte vera sed falso nominantur architecti. Quas ob 
res corpus architecturae rationesque eius putavi di¬ 
ligentissime conscribendas, opinans id munus omni¬ 
bus gentibus non ingratum futurum. Igitur quo¬ 
niam in quinto de opportunitate communium operum 
perscripsi, in hoc volumine privatorum aedificiorum 
ratiocinationes et commensus symmetriarum expli¬ 
cabo. 
CAPUT I. 
De aedificiis disponendis secundum loco¬ 
rum proprietates. 
Haec autem ita erunt recte disposita, si primo 
animadversum fuerit, quibus regionibus aut quibus
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer