DE ARCHITECTURA
116
LIBER SEXTUS.
PRAEFATIO.
Aristippus philosophus Socraticus, naufragio cum
eiectus ad Rhodiensium littus animadvertisset geo¬
metrica schemata descripta, exclamavisse ad comi¬
tes ita dicitur: Bene speremus! hominum enim vesti¬
gia video: statimque in oppidum Rhodum contendit,
et recta gymnasium devenit, ibique de philosophia
disputans muneribus est donatus, ut non tantum se
ornaret, sed etiam eis, qui una fuerant, et vestitum
et cetera, quae opus essent ad victum, praestaret.
Cum autem eius comites in patriam reverti voluis¬
sent, interrogarentque eum, quidnam vellet domum
renunciari, tunc ita mandavit dicere: eiusmodi pos¬
sessiones et viatica liberis oportere parari, quae
etiam e naufragio una possent enatare. 2. Namque
ea vera praesidia sunt vitae, quibus neque fortunae
tempestas iniqua neque publicarum rerum mutatio
neque belli vastatio potest nocère. Non minus eam
sententiam augendo Theophrastus, hortandos do¬
ctos potius esse quam pecuniae confidentes, ita po¬
nit: doctum ex omnibus solum neque in alienis locis
peregrinum neque amissis familiaribus et necessa¬
riis inopem amicorum, sed in omni civitate esse ci¬
vem, difficilesque fortunae sine timore posse despi¬
cere casus; at qui non doctrinarum sed felicitatis
praesidiis putaret se esse vallatum, labidis itineri¬
bus vadentem non stabili sed infirma conflictari vita.
3. Epicurus vero non dissimiliter ait, pauca sapien
tibus fortunam tribuere; quae autem maxima et ne¬
cessaria sunt, animi mentisque cogitationibus guber¬
nari. Haec ita esse plures philosophi dixerunt