107
LIBER V. CAP. VIII.
incremento scandens, ingreditur ad aures diserta
verborum claritate. Ita si in locorum electione fue¬
rit, diligens animadversio, emendatus erit prudentia
ad utilitatem in theatris vocis effectus.
Formarum autem descriptiones inter se discrimi¬
nibus his erunt notatae, uti quae ex quadratis desi¬
gnantur, Graecorum habeant usus, latinae paribus
lateribus trigonorum. Ita his praescriptionibus qui
voluerit uti, émendatas efficiet theatrorum perfe¬
ctiones.
CAPUT IX.
De porticibus post scenam et am¬
bulationibus.
Post scenam porticus sunt constituendae, uti cum
imbres repentini ludos interpellaverint, habeat po¬
pulus, quo se recipiat ex theatro, choragiaque laxa¬
mentum habeant ad comparandum: uti sunt porticus
Pompeianae itemque Athenis porticus Eumenia, Pa¬
trisque Liberi fanum, et exeuntibus e theatro sini¬
stra parte Odeum, quod Themistocles columnis la¬
pideis navium malis et antennis e spoliis Persicis
pertexit; idem autem setiam incensum Mithridatico
bello rex Ariobarzanes restituit: Smyrnae Stratoni-
ceum, Trallibus porticus ex utraque parte ut scenae
supra stadium: ceterisque civitatibus, quae diligen¬
tiores habuerunt architectos, circa theatra sunt por¬
ticus et ambulationes. 2. Quae videntur ita oporte¬
re collocari, uti duplices sint, habeantque extério¬
res columnas Doricas cum epistylis et ornamentis
ex ratione modulationis Doricae perfectas. Latitu¬
dines autem earum ita oportere fieri videntur, uti
quanta altitudine columnae fuerint exteriores, tan¬
tam latitudinem habeant ab infériore parte columna¬
rum extremarum ad medias, et a medianis ad parie¬
tes, qui circumcludunt porticus ambulationes: me¬
dianae autem columnae quinta parte altiores sint