VITRUVIUS. LIB. VI.
40
pseudourbanis 48 statim peristylia, deinde tunc atria
habentia circum porticus pavimentatas spectantes ad
palæstras et ambulationes.
Quoad potui, urbanas rationes aedificiorum summa¬
tim perscripsi, ut proposui : nunc rusticorum expedi¬
tionem, ut sint ad usum commoda, quibusque rationibus
collocare oporteat ea, dicam.
VI. De rusticorum ædificiorum rationibus.
Primum de salubritatibus 49, uti in primo volumine
de mœnibus collocandis scriptum est, regiones aspi¬
ciantur, et ita villae collocentur. Magnitudines earum
ad modum agri, copiasque fructuum comparentur:
cortes5° magnitudinesque earum ad pecorum nume¬
rum, atque quot juga boum opus fuerit ibi versari, ita
finiantur. In corte culina quam calidissimo loco designe¬
tur, conjuncta autem habeat bubilia51, quorum præese¬
pia ad focum22 et orientis cœli regionem spectent; ideo
quod boves lumen et ignem spectando 53 horridi non
fiunt. Item agricolae regionum periti non putant opor¬
tere aliam regionem coeli boves spectare nisi ortum solis.
Bubilium autem debent esse latitudines, nec minores
pedum denum, nec majores quindenum 54: longitudo,
uti singula juga, ne minus occupent pedes septe¬
nos. Balnearia 35 item conjuncta sint culinae : ita enim
lavationi rustica ministratio non erit longe. Torcular
item proximum sit culinae : ita enim ad olearios fructus
commoda erit ministratio : habeatque conjunctam vi¬