434
VITRUVIUS. LIB. X.
palis haerentibus, ampliore modo machina collocabitur.
Trochleæ et ductarii funes, uti supra scriptum est,
expediuntur.
Sin autem colossicotera amplitudinibus et ponderibus
ohera in operibus fuerint, non erit suculae committen¬
dum; sed quemadmodum sucula cheloniis retinetur
ita axis includatur, habens in medio tympanum am¬
plum, quod nonnulli rotam appellant, Graeci autem
ipevgiv alii pgxov vocitant.
In his autem machinis trochlea non eodem sed alio
modo comparantur: habent enim et in imo et in summo
duplices ordines orbiculorum : ita funis ductarius traji¬
citur in inferioris trochleae foramen, uti aequalia duo
capita sint, funis quum erit extensus; ibique secundum
inferiorem trochleam resticula circumdata et connexa,
utraque partes funis continentur, ut neque in dextram.
nèque in sinistram partem possint prodire. Deinde
capita funis referuntur in summa trochlea ab exteriore
parte, et dejiciuntur circa orbiculos imos, et redeunt
ad imum conjiciunturque infimae trochleae ad orbiculos
ex interiore parte, et referuntur dextra ac sinistra ad
caput circa orbiculos summos.
Trajecta autem ab exteriori parte referuntur dextra
ac sinistra tympanum in axe, ibique ut hæreant, colli¬
gantur. Tum autem cirça tympanum involutus alter
funis refertur ad ergatam 2°, et is circumactum tympa¬
num et axein se involvendo, funes qui in axe religati
sunt, pariter se extendunt, et ita leniter levant onera
sine periculo. Quod si majus tympanum collocatum 2
aut in medio aut in una parte extrema habuerit sine