368
VITRUVIUS. LIB. IX.
Majoris autem tympani labrum æquis intervallis
CCCLxV puncta habeat signata; minor vero orbiculus in
extrema circinatione fixam habeat lingulam, cujus ca¬
cumen dirigat ad punctorum regiones : inque eo orbi¬
culo temperatum sit foramen 116
quia in tympanum
aqua influit per id, et servat administrationem. Quum
autem in majoris tympani labro fuerint signorum coele¬
stium deformationes, id autem sit immotum, et in summo
habeat deformatum Cancri signum, ad perpendiculum
ejus in imo Capricorni, ad dextram spectantis Libræe
ad sinistram Arietis. Signa quoque cetera inter eorum
spatia designata sint, uti in cœlo videntur.
Igitur quum sol fuerit in Capricorno, orbiculi lingula
in majoris tympani parte Capricorni, quotidie singula
puncta tangens, ad perpendiculum habens aquae cur¬
rentis vehemens pondus, celeriter per orbiculi foramen
id extrudit ad vas, tum excipiens eam (quoniam brevi
spatio impletur), corripit et contrahit dierum minora
spatia et horarum. Quum autem quotidiana versatione
minoris tympani lingula ingreditur in Aquario, tum de¬
scendit foramen a perpendiculo, et aquæe minus vehe¬
menti cursu cogitur tardius emittere salientem. Ita quo
minus celeri cursu vas excipit aquam, dilatat horarum
spatia.
Aquarii vero Pisciumque punctis, uti gradibus scan¬
dens, orbiculi foramen in Ariete tangendo octavam par-
tem, aquae temperate salienti præestat aquinoctiales horas.
Ab Ariete per Tauri et Geminorum spatia ad summa