362
VITRUVIUS. LIB. IX.
Canalem ligneum sub tigno fixit, ibique trochleas col¬
locavit ; per canalem lineam in angulum deduxit, ibi¬
que tubulos struxit : in eos pilam plumbeam per lineam
demitténdam curavit. Ita pondus quum decurrendo in
angustias tubulorum premeret cœli crebritatem, vehe¬
menti decursu per fauces frequentiam cœli compressione
solidatam extrudens in aerem patentem, offensione et
tactu sonitus expresserat claritatem.
Ergo Ctesibius quum animadvertisset, ex tactu cœli
et expressionibus spiritus voces nasci, his principiis
usus, hydraulicas machinas primus instruxit. Item aqua¬
rum expressione automatas machinas multaque delicia¬
rum genera, in his etiam horologiorum ex aqua compa¬
rationes, explicuit 106. Primumque constituit cavum ex
auro perfectum, aut ex gemma terebrata ; ea enim
nec teruntur percussu aquæ, nec sordes recipiunt, ut
obturentur.
Namque æqualiter per id cavum influens aqua suble¬
vat scaphium inversum, quod ab artificibus phellos sive
tympanum dicitur; in quo collocata regula, versatilia
tympana denticulis aqualibus sunt perfecta : qui denti¬
culi alius alium impellentes, versationes modicas faciunt
et motiones. Item aliae regulae aliaque tympana, ad eum¬
dem modum dentata, una motione coacta, versando
faciunt effectus varietatesque motionum, in quibus mo¬
ventur sigilla, vertuntur metæ, calculi aut tona proji¬
ciuntur 107, buccinæ canunt, reliquaque parerga.
In his etiam aut in columna, aut parastatica, hora
describuntur, quas sigillum egrediens ab imo virgulae