Full text: Tome second (2)

VITRUVIUS. LIB. VI. 
28 
dantes restagnant, et intestinum opus et pariètes in eis 
generibus ædificiorum corrumpunt. Testudinata vero 2 
ibi fiunt, ubi non sunt impetus magni, et in contigna¬ 
tionibus supra spatiosae redduntur habitationes. 
Atriorum vero longitudines 22 et latitudines tribus 
generibus formantur: et primum genus distribuitur, uti 
longitudo quum in quinque partes divisa fuerit, tres par¬ 
tes latitudini dentur. Alterum quum in tres partes divi¬ 
datur, duæ partes latitudini tribuantur. Tertium, uti 
latitudo in quadrato paribus lateribus describatur, in¬ 
que eo quadrato diagonios linea ducatur, et quantum 
spatium habuerit ea linea diagonios, tanta longitudo 
atrio detur. 
Altitudo eorum, quanta longitudo fuerit, quarta 
dempta, sub trabes extollatur, reliquum lacunariorum 23 
et arcæ supra trabes ratio habeatur. Alis dextra ac si¬ 
nistra latitudo, quum sit atrii longitudo ab triginta pedi¬ 
bus ad pedes quadraginta, ex tertia parte 24 ejus consti¬ 
tuatur. Ab quadraginta ad pedes quinquaginta longitudo 
dividatur in partes tres et dimidiam : ex his una pars 
alis detur. Quum autem erit longitudo ab quinquaginta 
pedibus ad sexaginta, pars quarta longitudinis alis tri¬ 
buatur. Ab pedibus sexaginta ad octoginta longitudo 
dividatur in partes quatuor et dimidiam: ex his una pars 
fiat alarum latitudo. Ab pedibus octoginta ad pedes cen¬ 
tum, in quinque partes divisa longitudo, justam consti¬ 
tuerit latitudinem alarum. Trabes earum liminares 25 ita 
altæ ponantur, ut altitudines latitudinibus sint æquales. 
Tablino 26, si latitudo atrii erit pedum viginti, dempta
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer