VITRUVIUS. LIB. VI.
26
dubius. De qua, quibus rationibus efficiatur, est mihi
pronuntiandum; primumque de cavis aedium, uti fieri
debeant, dicam
III. De cavis adium, sive atriis, de alis, tablino et peristylio; de tricliniis
œcis, exedris, pinacothecis et eorum dimensionibus; de œecis more Graeco.
Cava ædium 16 quinque generibus sunt distincta, quo¬
rum ita figurae nominantur: Tuscanicum, Corinthium
tetrastylon, displuviatum, testudinatum. Tuscanica
sunt in quibus trabes in atrii latitudine 17 trajectæ ha¬
beant interpensiva et collicias 18 ab angulis parietum ad
angulos tignorum intercurrentes, item asseribus stilli¬
cidiorum in medium compluvium 19 dejectis. In Corin¬
thiis iisdem rationibus trabes et compluvia collocantur
sed a parietibus trabes recedentes in circuitione supra
columnas imponuntur. Tetrastyla sunt, quae subjectis
sub trabibus angularibus columnis et utilitatem trabibus
et firmitatem praestant, quod neque ipsae magnum im¬
petum coguntur habere, neque ab interpensivis one¬
rantur.
Displuviata autem sunt2°, in quibus deliquia arcam
sustinentes stillicidia rejiciunt. Hæec hibernaculis maxi¬
mas præstant utilitates, quod compluvia erecta non
obstant luminibus tricliniorum. Sed ea habent in refec¬
tionibus molestiam magnam, quod circa parietes stilli¬
cidia confluentia continent fistulæe, qua non celeriter
récipiunt ex canalibus aquam defluentem : itaque redun¬