Full text: Tome second (2)

250 
VITRUVIUS. LIB. VIII. 
qui vocabatur Neptunius : ex quo qui biberant impru¬ 
dentes vita privabantur. Quapropter antiqui eum ob¬ 
struxisse dicuntur. Et apud Cychros Thraciæ lacus, ex 
quo non solum qui biberint moriuntur, sed etiam qui 
laverint : item in Thessalia fons est profluens 46, ex quo 
fonte nec pecus ullum gustat nec bestiarum genus ullum 
propius accedit; ad quem fontem proxime est arbor 
florens purpureo colore. 
Non minus in Macédonia quo loci sepultus est Euri¬ 
pides 47, dextra ac sinistra monumenti advenientes duo 
rivi concurrunt in unum, e quibus ad unum accumbentes 
viatores pransitare solent propter aquæe bonitatem; ad 
rivum autem, qui est ex altera parte monumenti, nemo 
accedit, quod mortiferam aquam dicitur habere. Item 
est in Arcadia Nonacris 48 nominata terræe regio, quae 
hiabet in montibus e saxo stillantes frigidissimos humo¬ 
res. Hac autem aqua o p nominatur, quam ne¬ 
que argenteum neque æneum neque ferreum vas potest 
sustinere, sed dissilit et dissipatur; conservare autem 
eam et continere nihil aliud potest nisi mulina ungula49; 
quae etiam niemoratur ab Antipatro in provinciam, ubi 
erat Alexander, per lollam filium perlata esse, et ab eo 
ea aqua regem esse necatum. 
Item Alpibus in Cotti regno 5° est aqua, quam qui 
gustant statim concidunt. Agro autem Falisco, via Cam¬ 
pana, in campo Corneto est lucus, in quo fons oritur, 
ibique avium et lacertarum reliquarumque serpentium 
ossa jacentia apparent. Item sunt nonnullæ acidæ vena 
fontium, uti Lyncesto 5t, et in Italia Velino, Campa¬ 
nia Teano 52, aliisque locis pluribus, quae habent vir¬
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer