VITRUVIUS. LIB. VII.
150
Parætonium 86 vero ex- ipsis locis unde foditur habet
nomen. Eadem ratione melinum 87, quod ejus vis metalli
insula Cycladi Melo dicitur esse.
Creta viridis 88 item pluribus locis nascitur, sed op¬
tima Smyrna : hanc autem Graci Geosorioy vocant 89
quod Theodotus nomine fuerat, cujus in fundo id genus
cretæ primum est inventum.
Auripigmentum 9°, quod ào Græce dicitur, fo¬
ditur Ponto. Sandaraca9 item pluribus locis, sed optima
Ponto proxime flumen Hypanim habet metallum. Aliis
locis, ut inter Magnesiæ et Ephesi fines, sunt loca,
unde effoditur parata, quam nec molere nec cernere
opus est, sed sic est subtilis, quemadmodum si qua est
manu contusa et subcreta.
VIII. De minio et argento vivo.
Ingrediar nunc minii rationes explicare 92. Id autem
agris Ephesiorum Cilbianis primum memoratur esse in¬
ventum, cujus et res et ratio satis magnas habet admi¬
rationes. Foditur enim gleba, quæ anthrax dicitur,
antequam tractationibus ad minium perveniat, vena,
uti ferri magis subrufo colore, habens circa se rubrum
pulverem. Quum id foditur, ex plagis ferramentorum
crebras emittit lacrymas argenti vivi, quae a fossoribus
statim colliguntur.
Hae glebae quum collectae sunt in officinam, propter
humoris plenitatem conjiciuntur in fornacem, ut inter¬
arescant : et is qui ex his ab ignis vapore fumus suscita¬
tur, quum resedit in solum furni, invenitur esse argen¬