Full text: Tome second (2)

VITRUVIUS. LIB. VII. 
148 
que excernuntur. Eæ autem excretæe tribus generibus 
seponuntur; et quae pars grandior fuerit, quemadmodum 
supra scriptum est, arenato primum cum calcé indu¬ 
citur, deinde sequens ac tertia, quæe subtilior fuérit. 
Quibus inductis et diligenti tectoriorum fricatione 
lævigatis, de coloribus ratio habeatur, uti in his perlu¬ 
centes exprimant splendores ; quorum hæec erit diffe¬ 
rentia et apparatio. Colores alii sunt 82, qui per se 
certis locis procreantur et inde fodiuntur : nonnulli ex 
aliis rebus, tractationibus aut mixtionibus seu tempera¬ 
turis compositi, perficiuntur, uti praestent eamdem in 
operibus utilitatem. 
VI. De nativis coloribus. 
Primum autem exponemus qua per se nascentia fo¬ 
diuntur, uti sil, quod Græce éxa dicitur 83. Hæec vero 
multis locis, ut etiam in Italia, invenitur, sed quae fue¬ 
rat optima Attica, ideo nunc non habetur, quod Athenis 
argenti fodinae quum habuerint familias, tunc specus 
sub terra fodiebantur ad argentum inveniendum, quum 
ibi vena forte inveniretur, nihilominus uti argentum 
persequebantur; itaque antiqui egregia copia silis 84 ad 
politionem operum sunt usi. 
Item rubricae copiose 85 multis locis eximuntur, sed 
optima paucis, ut Ponto Sinope, et Ægypto, in Hispa¬ 
nia Baléaribus, non minus etiam Lemno, cujus insulae 
vectigalia Atheniensibus senatus populusque Romanus 
concessit fruenda.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer