VITRUVIUS. LIB. VII.
112
Eschylo docente tragodiam, scenam fecit, et de ea com¬
mentarium reliquit. Ex eo moniti Democritus et Anaxa¬
goras de eadem re scripserunt6, quemadmodum oporteat
ad aciem oculorum radiorumque extensionem, certo
loco centro constituto, ad lineas ratione naturali respon¬
dere, uti de incerta re certae imagines aedificiorum in
scenarum picturis redderent speciem, et quae in directis
planisque frontibus sint figurata, alia abscedentia, alia
prominentia esse videantur.
Postea Silenus? de symmetriis Doricorum edidit vo¬
lumen; de æde Junonis, qua est Sami Dorica, Theodo-
rus; de lonica Ephesi, qua est Dianæ, Chersiphron et
Metagenes8; de fano Minervæ, quod est Prienae loni¬
cum, Phileos; item de æde Minervæ Dorica, qua est
Athenis in arce, Ictinus et Carpion9; Theodorus Pho¬
cæus de tholo, qui est Delphis; Philo de ædium sacra-
rum symmetriis et de armamentario 1°, quod fecerat
Piræi in portu; Hermogenes de æde Diana lônica,
qua est Magnesiæe pseudodipteros, et Liberi Patris Teo
monopteros; item Argelius de symmetriis Corinthiis,
et lonico Trallibus Æsculapio*, quod etiam ipse sua
manu dicitur fecisse; de Mausoleo Satyrus et Phyteus *2,
quibus vera felicitas summum maximumque contulit
munus.
Quorum enim artes aevo perpetuo nobilissimas laudes
et sempiterno florentes habere judicantur, et cogitatis
egregias operas praestiterunt. Namque singulis frontibus
singuli artifices sumpserunt certatim partes ad ornan¬
dum et probandum, Leochares, Bryaxis, Scopas, Praxi¬