VITRUVIUS. LIB: I.
64
quatuor millibus passuum progressi ab oppido vetere,
habitant in salubri loco.
V. De fundamentis murorum et turrium.
Quum ergo his rationibus erit salubritatis in moeni¬
bus collocandis explicatio87, regionesque electae fuerint
fructibus ad alendam civitatem copiosae, et viarum mu¬
nitiones 88, aut opportunitates fluminum, seu per por¬
tus marina subvectiones habuerint ad moenia compor¬
tationes expeditas, tunc turrium murorumque funda¬
menta sic sunt facienda, uti fodiantur (si queat inveniri
ad solidum 89, et in solido (quantum ex amplitudine
operis pro ratione videatur), crassitudine ampliore 9o
quam parietum qui supra terram sunt futuri, et ea im¬
pleantur quam solidissima structura.
Item turres sunt projiciendæ in exteriorem partem,
uti, quum ad murum hostis impetu velit appropinquare,
a turribus dextra ac sinistra, lateribus apertis 9', telis
vulneretur. Curandumque maxime videtur, ut non fa¬
cilis sit aditus ad oppugnandum murum, sed ita circum¬
dandum ad loca praecipitia, et excogitandum, uti por¬
tarum itinera non sint directa, sed scæeva 92 : namque
quum ita factum fuerit, tunc dextrum latus accedenti¬
bus, quod scuto non erit tectum, proximum erit muro.
Collocanda autem oppida sunt, non quadrata nec pro¬
currentibus angulis, sed circuitionibus, uti hostis ex
pluribus locis conspiciatur. In quibus enim anguli pro¬
currunt, difficiliter defenditur, quod angulus magis
hostem tueatur quam civem.