VITRUVIUS. LIB. I.
62
tione videbuntur esse constituta : fossis enim ductis
aquæ exitus ad litus, et, mari tempestatibus aucto, in
paludes redundantia motionibus concitatur, amarisque
mixtionibus non patitur bestiarum palustrium genera
ibi nasci; quaeque de superioribus locis natando proxime
litus pervenlunt , inconsueta salsitudine necantur.
Exemplar autem hujus rei Gallicæ paludes 33 possunt
esse, quæ circum Altinum, Ravennam, Aquileiam alia¬
que quae in ejusmodi locis municipia sunt proxima palu¬
dibus; quod his regionibus habent incredibilem salubri¬
tatem.
Quibus autem insidentes sunt paludes, et non ha¬
bent exitus profluentes neque per flumina, neque per
fossas, uti Pomptinæ 84, stando putrescunt, et humores
graves et pestilentes in his locis emittunt. Item in Apu¬
lia oppidum Salapia vetus, quod Diomedes ab Troja
rediens constituit, sive, quemadmodum nonnulli scri¬
pserunt, Elphias Rhodius, in ejusmodi locis fuerat collo¬
catum; ex quo incolae quotannis æegrotando laborantes,
aliquando pervenerunt ad M. Hostilium, ab eoque pu¬
blice petentes impetraverunt, uti his idoneum locum ad
mœnia transferenda conquireret eligeretque. Tunc is
moratus non est, sed statim rationibus doctissime quae¬
sitis, secundum mare mercatus est posséssionem loco
salubri, ab senatuque populoque Romano petiit, ut lice¬
ret transferre oppidum, constituitque mœnia, et areas
divisit, nummoque sestertio 85 singulis municipibus man¬
cipio dedit. His confectis lacum aperuit 86 in mare, et
portum e lacu municipio perfecit. Itaque nunc Salapini