VITRUVIUS. LIB. I.
60
stativa8° constituebantur, inspiciebant jecinora81, et si
erant livida et vitiosa prima, alia immolabant, dubitan¬
tes utrum morbo, an pabuli vitio laesa essent. Quum plu¬
ribus experti erant, et probaverant integram et solidam
naturam jecinorum ex aqua et pabulo, ibi constitue¬
bant munitiones. Si autem vitiosa inveniebant indicio
transferebant. Item in humanis corporibus pestilentem
futuram nascentem in iis locis aquae cibique copiam; et
ita transmigrabant, et mutabant regiones, quærentes
omnibus rebus salubritatem.
Hoc autem fieri, uti pabulo ciboque salubres proprie¬
tates terræ videantur, licet animadvertere et cognoscere
ex agris Cretensium, qui sunt circa Pothereum flumen
quod est Cretæ inter duas civitates Gnoson et Gorty¬
nam : dextra enim et sinistra ejus fluminis pascuntur
pecora; sed ex iis, qua pascuntur proxime Gnoson,
splenem habent; qua autem ex altera parte proxime
Gortynam, non habent apparentem splenem. Unde
etiam medici quærentes de ea re, invenerunt in iis locis
herbam, quam pecora rodendo imminuerant lienes : ita
eam herbam 82 colligendo curant lienosos hoc medica¬
mento, quod etiam é Cretenses vocitant. Ex eo
licet scire, cibo atque aqua proprietates locorum natura¬
liter pestilentes aut salubres esse.
Item si in paludibus mœnia constituta erunt, quae
paludes secundum mare fuerint, spectabuntque ad sep¬
tentrionem, aut inter septentrionem et orientem, eæque
paludes excelsiores fuerint, quam litus marinum, ra¬