VITRUVIUS. LIB. I.
58
cetera principia : terrena, cibi plenitate; aeria, gravi¬
tate cœli.
Sed si quis voluerit diligentius hæec sensu percipère;
animadvertat attendatque naturas avium, et piscium,
et terrestrium animalium, et ita considerabit discrimina
temperaturae. Aliam enim mixtionem habet genus avium,
aliam piscium, longe aliam terrestrium natura. Volucres
minus habent terreni 78, minus humoris, caloris tem¬
perate et aeris multum : igitur levioribus principiis com¬
positæ facilius in aerem nituntur. Aquatiles autem
piscium naturæ 79, quod temperatæe sunt a calido, plu¬
rimumque ex aere et terreno sunt compositæe, sed hu¬
moris habent oppido quam paulum, quo minus habent
e principiis humoris in corpore, facilius in humore per¬
durant. Itaque quum ad terram perducuntur, animam
cum aqua relinquunt. Item terrestria, quod e principiis
ab aere caloreque sunt temperata, minusque habent
terreni plurimumque humoris, quod abundant humidae
partes, non diu possunt in aqua vitam tueri.
Ergo si hæc ita videntur, quemadmodum proposui¬
mus, et ex iis principiis animalium corpora composita
sensu percipimus, et exuberationibus aut defectionibus
ea laborare dissolvique judicamus : non dubitamus quin
diligentius quæri oporteat, uti temperatissimas cœli
regiones eligamus, quum quaerenda fuerit in moenium
collocationibus salubritas.
Itaque etiam atque etiam veterum revocandam cen¬
seo rationem. Majores enim pecoribus immolatis, quae
pascebantur in iis locis, quibus aut oppida aut castra