Full text: Tome premier (1)

VITRUVIUS. LIB. V. 
166 
imminuit e corporibus humores. Ideo maxime vitanda 
sunt vitiosæ regiones, et eligendæ salubres. 
Fundamentorum autem, si in montibus fuerit 33, faci¬ 
lior erit ratio; sed si necessitas coegerit in plano aut pa¬ 
lustri loco ea constitui, solidationes substructionesque 
ita erunt faciendae quemadmodum de fundationibus 
adium sacrarum in tertio libro est scriptum. Insuper 
fundamenta lapideis et marmoreis copiis gradationes ab 
substructione fieri debent. 
Præcinctionés ad altitudines theatrorum 36 pro rata 
parte facienda videntur, neque altiores quam quanta 
præcinctionis itineris fert latitudo. si enim excelsiores 
fuerint, repellent et ejicient e superiore parte vocem, 
nec patientur in sedibus summis, quae supra praecinctio¬ 
nes, verborum casus certa significatione ad aures perve 
nire. Et ad summam ita est gubernandum, uti linea quum 
ad imum gradum et ad summum extenta fuerit, omnia 
cacumina graduum angulosque tangat; ita vox non im¬ 
pedietur. 
Aditus complures37 et spatiosos oportet disponere, 
nec conjunctos superiores inferioribus, sed ex omnibus 
locis perpetuos et directos sine inversuris faciendos; uti 
quum populus dimittitur de spectaculis, ne comprima¬ 
tur, sed habeat ex omnibus locis exitus separatos sine 
impeditione. Etiam diligenter est animadvertendum ne 
sit locus surdus, sed ut in eo vox quam clarissime vagari 
possit. Hoc vero fieri ita poterit, si locus electus fuerit, 
ubi non impediatur resonantia. 
Vox autem est spiritus fluens et aeris ictu sensibilis
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer