458
VITRUVIUS. LIB. V.
rendo qua sunt inferiora firmiora debent esse quam superiora -
: non minus quod etiam nascentium oportet
imitari naturam, ut in arboribus teretibus, abiete, cupressu, -
pinu, e quibus nulla non crassior est ab radicibus, -
deinde crescendo progreditur in altitudinem, naturali -
contractura peraquata nascens ad cacumen. Ergo
si natura nascentium ita postulat, recte est constitutum,
et altitudinibus et crassitudinibus superiora inferiorum
fieri contractiora.
Basilicarum loca adjuncta foris *° quam calidissimis
partibus oportet constitui, ut per hiemem sine molestia
tempestatum se conferre in eas negotiatores possint :
earumque latitudines ** ne minus quam ex tertia, ne
plus quam ex dimidia longitudinis parte constituantur,
nisi loci natura impedierit, et aliter coegerit symmetriam -
commutari. Sin autem locus erit amplior in longitudine, -
Chalcidica in extremis partibus constituantur -
12, uti sunt in Julia Aquiliana 13.
Columnæ basilicarum tam altæ 14 quam porticus latæe
fuerint, faciendae videntur: porticus, quae medium spatium -
est, ex tertia finiatur. Columnae superiores minores -
quam inferiores, uti supra scriptum est, constituantur. -
Pluteum, quod fuerit inter superiores et inferiores
columnas *5, item quarta parte minus quam superiores
columnæ fuerint, oportere fieri videtur; uti supra basilicae -
contignationem ambulantes ab negotiatoribus ne
conspiciantur. Epistylia, zophori, corona, ex symmetriis -
columnarum, uti in tertio libro diximus, explicentur.
Non minus summam dignitatem et venustatem possunt -
habere comparationes basilicarum, quo genere co¬