VITRUVIUS. LIB. IV.
340
summo collocavit, et uti ea permanerent diutius sub
divo, tegula texit. Is calathus fortuito supra acanthi ra¬
dicem 23 fuerat collocatus: interim pondere pressa radix
acanthi media, folia et cauliculos circa vernum tem¬
pus profudit, cujus cauliculis secundum calathi latera
crescentes, et ab angulis tegulæe ponderis necessitate ex¬
pressi, flexuras in extremas partes volutarum facère sunt
coacti.
Tunc Callimachus, qui propter elegantiam et sub¬
tilitatem artis marmoreæe ab Atheniensibus Catatechnos
fuerat nominatus, praeteriens hoc monumentum ani¬
madvertit eum calathum 24 et circa foliorum nascentem
teneritatem, delectatusque genere et formæe novitate ad
id exemplar columnas apud Corinthios fecit, symme¬
triasque constituit, ex eoque in operum perfectionibus
Corinthii generis distribuit rationes 23.
Ejus autem capituli symmetria sic est facienda, uti
quanta fuerit crassitudo imæe columnæe, tanta sit alti¬
tudo capituli cum abaco : abaci latitudo 26 ita habeat
rationem, ut quanta fuerit altitudo, bis tanta sit diago¬
nios ab angulo ad angulum. Spatia enim ita justas ha¬
bebunt frontes quoquoversus. Latitudinis frontes sinuen¬
tur introrsus 27 ab extremis angulis abaci suae frontis
latitudinis nona. Ad imum capituli tantam habeant cras¬
situdinem, quantam habet summa columna praeter apo¬
thesin 28 et astragalum. Abaci crassitudo septima capi¬
tuli altitudinis.
Dempta abaci crassitudine dividatur reliqua pars in
partes tres, ex quibus una imo folio detur; secundum
folium mediam altitudinem teneat; cauliculi eamdem
habeant altitudinem, e quibus folia nascuntur projecta,