Full text: Tome premier (1)

VITRUVIUS. LIB. III. 
254 
Theatrum lapideum48, et reliquæe, quae eisdem rationi¬ 
bus sunt compositæe. 
Hæc utraque genera vitiosum habent usum. Matres 
enim familiarum, quum ad supplicationem gradibus 
ascendunt 49, non possunt per intercolumnia 3° amplexae 
adire, nisi ordines fecerint. Item valvarum aspectus 
abstruditur columnarum crebritate, ipsaque signa obscu¬ 
rantur. Item circa adem propter angustias impediun¬ 
tur ambulationes. 
Diastyli autem5 hæec erit compositio, quum trium 
columnarum crassitudinem intercolumnio interponere 
possumus, tanquam est Apollinis 52 et Dianæe ædis. Hæec 
dispositio hanc habet difficultatem, quod epistylia 
propter intervallorum magnitudinem franguntur. 
In aræostylis33 autem nec lapideis nec marmoreis 
epistyliis uti datur, sed imponenda de materia trabes 
perpetua; et ipsarum adium species barycae baryce¬ 
phalae 54, humiles, lata; ornantque signis fictilibus aut 
æreis inauratis earum fastigia, Tuscanico more, uti est 
ad Circum Maximum Cereris 55, et Herculis Pom¬ 
peiani 56, item Capitolii 57. 
Reddenda nunc est eustyli ratio 58, qua maxime pro¬ 
babilis, et ad usum et ad speciem et ad firmitatem ra¬ 
tiones habet explicatas: namque facienda sunt intervallis 
spatia duarum columnarum et quartae partis columnae 
crassitudinis, mediumque intercolumnium unum, quod 
erit in fronte, alterum quod erit in postico, trium co¬ 
lumnarum crassitudine. Sic enim habebit et figuratio: 
aspectum venustum, et aditus usum sine impeditioni¬ 
bus, et circa cellam ambulatio auctoritatem. 
Hujus autem rei ratio explicabitur sic : frons loci,
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer