Full text: Tome premier (1)

VITRUVIUS. LIB. III. 
252 
Dipteros autem 34 octastylos et pronao et postico 
sed circa adem duplices habet ordines columnarum, uti 
est ædes Quirini Dorica 35 et Ephesiæ Dianæe 36 lonica a 
Chersiphrone constituta. 
Hypæthros vero 37 decastylos est in pronao et 
postico; reliqua omnia eadem habet quae dipteros, sed 
interiore parte columnas in altitudine duplices, remo¬ 
tas a parietibus, ad circuitionem, ut porticus, peristy¬ 
liorum. Medium autem sub divo est sine tecto, aditus¬ 
que valvarum ex utraque parte in pronao et postico. 
Hujus autem exemplar Romæ non est, sed Athenis octa¬ 
stylos, in templo Jovis Olympii 38 
III. De quinque ædium speciebus. 
Species autem 39 ædium 4° sunt quinque, quarum ea 
sunt vocabula : pycnostylos4*, id est crebris columnis; 
systylos, paulo remissioribus; diastylos, amplius spa¬ 
tiis intercolumniorum patentibus; rarius quam oportet 
inter se diductis, aræostylos; eustylos intervallorum 
justa distributione. 
Ergo pycnostylos est, cujus intercolumnio unius et 
dimidiatae columna crassitudo42 interponi potest : 
quemadmodum est divi Julii et in Cæsaris foro Vene¬ 
ris 43, et si quæ aliæe sic sunt compositæe. Item systy¬ 
los 44 est, in qua duarum coluinarum crassitudo in in¬ 
tercolumnio poterit collocari, et spirarum plinthides? 
æque magnæ sint46 eo spatio, quod fuerit inter duas 
plinthides : quemadmodum est Fortunæe Equestris 47 ad
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer