VITRUVIUS. LIB. II.
200
quae infernas, egregios in aedificiis ad diuturnitatem
præstat usus. Et de his rebus, quemadmodum videantur
e locorum proprietatibus habere vitia aut virtutes, uti
sint considerantibus apertiora, exponam.
X. De abiete supernate et infernate cum Apennini descriptione.
Montis Apennini 131 prima radices ab Tyrrheno mari
in Alpes et in extremas Etruriæ regiones oriuntur : ejus
vero montis jugum se circumagens, et media curvatura
prope tangens oras maris Adriatici, pertingit circuitio¬
nibus contra fretum 132. Itaque citerior ejus curvatura,
quæ vergit ad Etruriæ Campaniæque regiones, apricis
est potestatibus : namque impetus habet perpetuos ad
solis cursum. Ulterior autem, quæ est proclinata ad Su¬
perum mare, septentrionali regioni subjecta, continetur
umbrosis et opacis perpetuitatibus. Itaque quae in ea
parte nascuntur arbores, humida potestate nutritæe, non
solum ipsæ augentur amplissimis magnitudinibus 133;
sed earum quoque venae humoris copia repletæ, turgen¬
tes liquoris abundantia, saturantur. Quum autem excisæe
et dolatae vitalem potestatem amiserint, venarum ri¬
gore permanente 134,
siccescendo propter raritatem
fiunt inanes et evanidae, ideoque in æedificiis non possunt
habere diuturnitatem.
Quæ autem ad solis cursum spectantibus locis pro¬
creantur, non habentes interveniorum raritates, sicci¬
tatibus exuctæ solidantur, quia sol nou modo ex terra
lambendo, sed etiam ex arboribus educit humores. Ita¬