Full text: Tome premier (1)

VITRUVIUS. LIB. II. 
194 
mixtione comparatae, sunt in operibus, quum fabrican¬ 
tur, lentæ, et sub pondere, propter humoris abundan¬ 
tiam, non habent rigorem, sed celeriter pandant: simul 
autem vetustate sunt aridæe factæ, aut in agro præsèctæe, 
qui inest eis liquor stantibus, emoritur, fiuntque durio¬ 
res, et in commissuris et in coagmentationibus ab len¬ 
titudine firmas recipiunt catenationes. 
Item carpinus 19, quod est minima ignis et terreni 
mixtione, aeris autem et humoris sumina continetur 
temperatura, non est fragilis, sed habet utilissimam 
tractabilitatem. Itaque Græeci, quod ex ea materia juga 
jumentis comparant, quod apud eos juga qyà vocitan¬ 
tur, item et eam qylav appellant. Non minus est admi¬ 
randum de cupressu et pinu 12°, quod ea habentes hu¬ 
moris abundantiam, aquamque ceterorum mixtionem, 
propter humoris satietatem in operibus solent esse 
pandae, sed in vetustatem sine vitiis conservantur, quod 
is liquor, qui inest penitus in corporibus earum, habet 
amarum saporem, qui propter acritudinem non patitur 
penetrare cariem, neque eas bestiolas, qua sunt nocen¬ 
tes. Ideoque quæ ex his generibus opera constituuntur, 
permanent ad æternam diuturnitatem. 
Item cedrus 21 et juniperus 22 easdem habent virtu¬ 
tes et utilitates; sed quemadmodum ex cupressu et pinu 
resina, sic ex cedro oleum, quod cedrium dicitur, 
nascitur 23, quo reliquæ res unctæ, uti etiam libri, a 
tineis et a carie non læduntur 124. Arboris autem ejus sunt 
similes cupressea foliaturæ 25, materiès vena directa. 
Ephesi in æde simulacrum Dianæ 126, et etiam lacunaria,
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer