Full text: Tome premier (1)

VITRUVIUS. LIB. II. 
190 
cupressus, quod ulmus, nec cetera easdem habent inter 
se natura rerum similitates; sed singula genera, princi¬ 
piorum proprietatibus comparata, alios alii generis 108 
præstant in operibus effectus. 
Et primum abies aeris habens plurimum et ignis, mi¬ 
nimumque humoris et terreni, levioribus rerum natura 
potestatibus comparata, non est ponderosa. Itaque ri¬ 
gore naturali contenta, non cito flectitur ab onere, sed 
directa permanet in contignatione; sed ea, quod habet 
in se plus caloris, procreat et alit tarmitem, ab eoque 
vitiatur: etiamque ideo celeriter accenditur, quod quae 
mnest in eo corpore raritas aeris patens, accipit ignem, 
et ita vehementem ex se mittit flammam. 
Ex ea autem, antequam est excisa, qua pars est 
proxima terra, per radices recipiens ex proximitate hu¬ 
morem, enodis et liquida efficitur; quae vero est supe¬ 
rior, vehementia caloris eductis in aera per nodos ramis, 
præcisa alte circiter pedes viginti et perdolata, propter 
nodationis duritiem dicitur esse fusterna *°9. Ima autem, 
quum excisa quadrifluviis disparatur 1°, ejecto torulo 
ex eadem arbore, ad intestina opera comparatur et sa¬ 
pinea vocatur 112. 
Contra vero quercus 13 terrenis principiorum satie¬ 
tatibus abundans, parunque habens humoris et aeris et 
ignis, quum in terrenis operibus obruitur, infinitam 
habet aeternitatem, ex eò quod quum tangitur humore, 
non habens foraminum raritates, propter spissitatem 
non pôtest in corpus recipere liquorem, sed fugiens ab 
humore resistit, et torquetur, et efficit, in quibus est 
operibus, ea rimosa.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer