VITRUVIUS. LIB. II.
140
fronde. Postea, quoniam per hibernas tempestates
tecta non poterant imbres sustinere, fastigia facientes
luto inducto, proclinatis tectis stillicidia deducebant.
Hæc autem ex iis, qua supra scriptæ sunt, originibus
instituta esse, possumus sic animadvertère, quod ad
hunc diem nationibus exteris ex his rebus aedificia con¬
stituuntur, ut in Gallia, Hispania, Lusitania, Aqui-
tania, scandulis robusteis aut stramentis. Apud natio¬
nem Colchorum 15 in Ponto propter silvarum abundan¬
tiam, arboribus perpetuis 16 planis dextra ac sinistra in
terra positis, spatio inter eas relicto quanto arborum
longitudines patiuntur, collocantur : in extremis parti¬
bus earum supra alteræ transversæ, qua circumcludunt
medium spatium habitationis : tunc insuper alternis
trabibus ex quatuor partibus angulos jugumentantes, et
ita parietes arboribus statuentes ad perpendiculum ima¬
rum, éducunt ad altitudinem turres, intervallaque,
quæ relinquuntur propter crassitudinem materiæ, schi¬
diis et luto obstruunt. Item tecta recidentes ad extremos
angulos transtra trajiciunt gradatim contrahentes, et ita
ex quatuor partibus ad altitudinem educunt medio me¬
tas, quas et fronde et luto tegentes efficiunt barbarico
more 17 testudinata turrium tecta 18
Phryges vero, qui campestribus locis sunt habitantes,