SECVNDVS.
octogesima, & ta ex reliqua summa, partim reddi iubent pro his parietibus, sententiamque pronun
ciant, eos non posse plus, quàm annos octuaginta durare, De latetitijs uero, dummodo ad perpen¬
diculum sint, stantes, nihil deducitur, sed quanti fuerint olim facti, tanti esse semper aestimantur.
caementitius paries octuaginta annos durare pitatur: qui ergo astimabant haiusmodi parietem, cum arbi¬
tria communium parietimu simebantur, si id anno primo transacto faciebant, octuagesimani par tes sumptit
& impense deducebant, si secundo duus octuagesimas, si tertio tres, & sit deinceps; quousque ad octuagesi¬
num annum peruenirent, in quo paries nullius pretij; & astimationis habebatur: sed lateritius, paries tanuti
semper aestimabatur, quanti olim fuè rat factus, modo ad perpendiculum staret, nec extra cubilia ordinesqaue co¬
ria uiderentur. Ergo dubium nalli est, quin lateritius paries caementitio prestet. Quod ut uerum est, ita a multis
in magnificis aedificijs obseruatum dicit Vitr.
FTAQVE nonnullis ciuitatibus, & publica opera, & priuatas domos, etiam regias è latere structas
licet uidere.
Exemplis probat, quod dixit: Plinius autem lib. 35. cap. 14. mutuatus est locum istum, dicens. Graeci prae
terquam ubi e silice fieri poterat structura parietes lateritios praetulere, sunt enim aterni si ad perpendiculum
fiant, ideo & ad publica opera, & regias domos adduntur: sic extruxere murum Athenis, qui ad montem
Hymetum spectat, sic parietes aedis louis, & Herculis, quamuis lapideas columnas, & epystilia circundarent,
domum regiam Attali Trallibus, item Sardibus Craesi, quam Gerusian fecere Halicamaßi Mausoli, quae
etiam nunc durant, Lacaedemone quidem excisum lateritijs parietibus opus tectorium propter excellentiam
picturae ligneis formis inducum Romam deportauere in aedilitate ad comitium exornandum Muraena, & Var¬
ro. Quòd opus cum perse mirum eßet: transtatum tamen magis mirabantur. In Italia quoque lateritius mu¬
rus Areti, & Meuaniae est, Romae non fiunt talia aedificia, quia sesquipedalis paries, non plusquam unam con¬
tignationem tolerat, cautumque est ne communis craßior fiat, nec intergerinorum ratio patitur. haec Plin, ea¬
dem prior-Vir.
dsuptn.
NOT
ET primum Athenis murum, qui spectat ad Hymetum montem, & Pentelensem: Item pa¬
rietes in aede louis, & Herculis lateritias cellas, cum circa lapidea in aede epistylia sint & columnae,
In Italia Aretio egregie factum murum. Trallibus domum regibus Attalicis factam, quae ad
habitandum semper datur ei, qui ciuitatis gerit sacerdotium, Item Lacaedemone e quibusdam
parietibus etiam picturae excisae intersectis lateribus inclusae sunt in ligneis formis, & in comi¬
tium ad ornatum aedilitatis Varronis & Murenae fuerunt allatae, Croesi domus quam Sardiniani
ciuibus ad requiescendum aetatis ocio seniorum collegio Gerusiam dedicauerunt, Item Halycar¬
nassi potentissimi Regis Mausoli domus cum Proconesio marmore omnia haberet ornata, pa¬
rietes habet latere extructos, qui ad hoc tempus egregiam praestant firmitatem, ita tectorijs operi¬
bus expoliti, ut uitri perluciditatem uideantur habere.
Exempla dedit operum publicorum murorum scilicet, & aedium sacrarum, dedit etiam exempla regiarum
domorum, in quibus parietes erant ex lateribus ut responderet illi parti, ubi dixit. Sit aque nonnullis ciuita¬
tibus, & publica opera, & priuatas domos etiam regias e latere structas licet uidere:? Illud quoque de Mau¬
soli domo animaduertendum est, quod Vitr. dixit ad suum tempus egregiam praestare firmitatem parietes illos
ex latère structos, nam Mausolus ob ijt olympiadis centesimaeanno secundo urbis Romae anno cccij. tempore
autem Vitruuij transactum erat tempus annorum ceccxxv. Sed quid? ait Philander etiamnum durare se audiuis¬
se. Illud quoque obseruandum quod dixit Lacaedemone e quibusdam parietibus etiam picturae excisae interse¬
ctis lateribus inclusae sunt in ligneis formis, & inferius: ita tectorijs operibus expoliti, ut uitri perluciditatem
uideantur habere. in quà re summam antiquorum diligentiam considerare debemus, ut non modo ad aeternita¬
tem, sed etiam ad uenustatem fabricasse uideri poßint, paries ex lateribus ad perpendiculum factus perpetuo
durat. Tectorium opus, de quo libro septimo dicemus, ita solidum, & politum erat, ut colores, & splendores
admitteret. Auget autem Vitr. lateritium Mausoli opus dicens.
NEQVE is rex ab inopia id fecit, infinitis enim uectigalibus erat farctus, quod imperitabat Ca¬
riae totil
mnaslam
Ergo aeternitati consulebat, sciebatque lateritium opus praeponendum. & hic aliud documentum accipi¬
mus, eos scilicet qui aedificare uolunt deberè rei, quam facere student, notitiam habere, nec omnia Architecto
5% committere: commendatur ergo ingenium Regis his uerbis.
ACVMEuesa solertam ad adificia paranda sic licet considerare. Cum esset enim na-
tus Mylasis, & animaduertisset Halicarnassi locùm naturaliter munitum. emporiumque idoneum, por¬
tum utilem, ibi sibi domum constituit.
Seruauit praceptum in eligendo loco idoneo, cum enim esset natus Mylasis, in finibus Ioniae, & Cariae, non
tamen ibi suam regiam fabricauit, sed ad pedes Tauri montis maritimo loco Halicarnassum elegit, ubi princi¬
pum Regias collocaret, hanc Zephiram prius nominauere, imitatus Alexandrum, qui Dinocratem monuerat,
ne in Atho ciuitatem conderet, sed Mlexandriae opportuno loco, commodoque uteretur. Mylasa inquit, Stra¬
bo lib. xiiij. in campo iacent admodum fertili, ei supra uerticem mons imminet, in quo albus lapis effoditur,
non parua profecto utilitas est, cum ad caetera aedificia, tùm ad templorum; & aliorum publicorum operum
60 fabricas lapidariam copiam habere, haec enim urbs & porticibus, & templis pulcherrime instructa est, si qua
alia;