Full text: Barbaro, Daniele Matteo Alvise: M. Vitrvvii Pollionis De Architectvra Libri Decem

PRIMES. 
ctum, ita mollescit, ut in omne genus formae faciliter fabricetur, & dem cum molle, & candens est si 
refrigeretur, tinctum frigida redurescit, & restituitur in antiquam proprietatem: Licet etiam consi¬ 
derare haec ita esse, ex eo, quod aestatem non solum in pestilentibus locis, sed etiam in salubribus omnia 
corpora, calore siant imbecilla, & per hyemem etiam quae sunt pestilentisimae regiones, eficiantur 
salubres: ideo quod a refrigerationibus solidantur: Non minus etiam quod quae a frigidis regionibus 
corpora traducuntur in calidas non possunt durare, sed dissoluuntur: quae autem ex calidis locis sub 
septentrionum regiones frigidas, non modo non laborant immutatione loci ualetudinibus sed etiam 
confirmantumr, quare cauendum esse uidetur in moenibus collocandis ab ijs regionibus,: que caloribus 
flatus ad corpora hominum possunt spargere. 
 
Philosophatur Vitr. & multis argumentis probat calore, & frigiditate res ipsas immutari, sumitqs: ra¬ 
tionem ab inanimis rebus, & ab animatis, quae omnia facillima sunt. Sequitur autem ratio a temperatura cor 
porum animalium sumpta; hinc auium, piscium, terrestriumque animalium naturas examinat: quae omnia tan¬ 
quam Architectus non tanquam Physicus percurrit. Inquit autem. 
onininu 
NANQVE ex principijs, quae Graeci soxea appellant, omnia corpora sunt composita, idest calo¬ 
re & humore, & terreno, & aere, & his mixtionibus naturali temperatura figurantur omnium anima¬ 
lium in mundo generatim qualitates. Ergo in quibus corporibus exuperat è principijs calot, tunc in¬ 
terficit, dissoluitque caetera feruore. Haec autem uitia efficit feruidum ab certis partibus coelum, cum 
insidet in apertas uenas plusquam patitur è mixtionibus naturali temperatura corpus. Item si humor 
occupauit corporum uenas, imparesque eas fecit. caetera principia, ut a liquido corrupta, diluuntur, 
20 & dissoluuntur compositionis uirtutes. Item è refrigerationibus humoris uentorum & aurarum in¬ 
funduntur uitia corporibus non minus aeris, etiamque terreni in corpore naturalis compositio augen¬ 
do, aut minuendo infirmat caetera principia, terrena cibi; plenitate, aerea, grauitate coeli. Sed si quis 
uoluerit diligentius hęc sensu percipere, animaduertat, attendatque naturas auium; & piscium, & ter¬ 
restrium ansmalium, & ita considerabit discrimina temperaturae. Aliam enim mixtionem habet ge¬ 
nus auium, aliam piscium, longe aliam terrestrium animalium natura. Volucres minus habent terre¬ 
ni, minus humoris. caloris temperate, & aeris multum. Igitur leuioribus principijs compositae, fa¬ 
cisius in aeris impetum nituntur: Aquatiles autem piscium naturae, quod temperatae sunt a calido, plu¬ 
rimum ex aeris & terreni sunt compositae, sed humoris habent oppido parum, quo minus habent è 
principijs humoris in corpore, facilius in humore perdurant. Itaque cum ad terram perducuntur, 
5 animam cum aqua relinquunt. Item terrestria, quod è principijs ab aere, caloreque sunt temperata mi¬ 
nusque habent terreni, plurimumque humoris, quod abundant humidae partes, non diu possunt in aqua 
uitam tueri. Ergo si haec ita uidentur, quemadmodum proposuimus, & ex his principijs animalium 
corpora composita sensu percipimus, & exuberationibus, aut defectionibus ea laborare dissoluique in¬ 
dicauimus, non dubitamus, quin diligentius quaeri oporteat uti temperatissimas coeli regiones eliga¬ 
mus, cum quaerenda fuerit in moenium collocationibus salubritas. 
Expedita iam confirmatio est, & argumentatio, in qua ordo mirabilis est uisus: sequuntur inditia salubri¬ 
tatis locorum sumpta ab obseruatione maiorum, quam quoque confirmat exemplo naturae, inquit enim. 
ITAQVE etiam atque etiam ueterum reuocandam censeo rationem. Maiores enim è pecoribus im¬ 
molatis, quae pascebantur in ijs locis, quibus aut oppida, aut castra statiua constituebantur, inspicie¬ 
bant iecinora, & si erant liuida, & uitiosa prima, talia immolabant, dubitantes utrum morbo, an pa¬ 
bulis laesa essent, cum pluribus experti erant, & probauerant integram, & solidam naturam iecino¬ 
rum ex aqua, & pabulo, ibi constituebant munitiones. Si autem uitiosa inueniebant, inditio trans¬ 
ferebant idem in humanis corporibus pestilentem futuram nascentem in ijs locis aquae; cibique copiam, 
& ita transmigrabant & mutabant regiones, quaerentes omnibus rebus salubritatem. Haec autem fieri 
uti pabulo ciboque salubres proprietates terrae uideantur, licet animaduertere, & cognoscere ex agris 
Cretensium, qui sunt circa Pothereum flumen, quod est Cretae inter duas ciuitates Gnoson, & Gor¬ 
tynam. Dextra enim, & sinistra eius fluminis pascuntur pecora, sed ex ijs, quae pascuntur proxime 
Gnoson, splenem habent: quae autem ex altera parte proxime Gortynam, non habent apparentem 
splenem. Vnde etiam medici quaerentes de ea re, inuenerunt in ijs locis herbam, quam pecora ro¬ 
dendo, imminuerant lienes, ita eam herbam colligendo curant lienosos hoc medicamento, quod 
etiam  Cretenses uocitant. 
Ex cibo atque aqua proprietates locorum natura pestilentes, aut salubres esse ex ueterum obferuatione 
probat Vitr. Inspiciebant ueteres in animalium iecinora cum salubritatem loci explorare uolebant, quando 
autem statiua castra obsidendis hostibus ponere, aut oppida uellent munire, inuentis iecinoribus illaesis satis 
certum habere inditium salubritatis aeris putabant, atque ut iecinora ex pabulis, ita pabula ex aëris salubri¬ 
tate considerabant; maximam autem esse pabulorum, & aquae uim naturali exemplo comprobat, ut satis 
patet exemplo, è quibusdam locis Cretae desumpto. Asplenium herba est vermi Scolopendrae quàm similli¬ 
ma, lienosos ea curari dicit Vitr. minuit enim lienis tumorem, immo & naturalem lienis magnitudinem ad eam 
paruitatem deducit, ut oues, quae eas in pabulis frequenter sumant, liene carere uideantur, tanta uis est in 
60 pabulo. quis uero dubitat quin ex aquis etiam argumenta uera non sumantur? Hoc quoque tempore Vitru¬ 
uianum
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer