XOXVS.
prehensa in proprijs syderum motionibus, ideo non est illis concentricorum orbium ratio impertita. Verum ui
recte sciamus quibus progreßio, & regressio detur, dicam debere nos animo du is lineis effingere a centro du¬
ci, sed alteram in partem orientis, alteram in partem occiduam epicycli terminare, ita quatenus ad syderi¬
motum pertinet in epicyclo, quod sydus arcum superiorem contactui duarum linearum epicycli permeabit.
dicetur progredi, quoniam orientem uersus defertur, sed in parte inferiori permeando, dicetur regredi, quo¬
niam in contrariam partem mouendo reuertetur. Sed in praedictis contactuum punctis permanendo, moram
facere, ac stare dicetur, nam in orientali puncto ex dire¬
cto regrediens, & in puncto occidentali e regrediente di¬
rectum efficitur; quamuis in Sole, ac Luna haec contrario
modo considerantur, quae ratio circa progressis, & regres¬
Jus satisfaceret, si sydus nullum alium motum haberet, quàm
h k epicyclus.
eum, quem habet ab epicycli motu. Sed quoniam dum sy¬
b. centrum eius.
dus in epicyclo mouetur, epicyclus etiam ab eccentrico fer¬
h. uigum.
tur, quoniam apud contactus puncta sydus licet in mora
n. Antijugum epicycli.
sit, quo ad epicycli versationem, tamen ab eccentrico uer¬
k. punctum primae morae.
Jus orientem defertur. Ideo necesse est stationum puncta
c. mundi centrum.
aliquanto inferiora esse punctis his, in quibus contactus fit
o. punctum secundae morae.
earum linearum in epicyclo, ita lineae illae non tangendo, sed
hl k. arcus primae mo
secando, & diuidendo epicyclum in sectionibus faciunt sta¬
tionum puncta, ideo necesse est ea puncta in ea circinatio¬
k no. arcus regressus.
nis epicycli parte collocari, ubi motus syderis regredientis
o h k. arcus directio¬
nituntur aduersus motum deferentis, & quantum sydus in
occasum ab epicyclo fertur, tantundem epicyclus restitua¬
tur a deferente orientem uersus, & hoc modo sydus aequa¬
libus, sed contrarijs motionibus delatum, stare, ac morari
uidetur. Ideo in puncto orientalis morae, quae prima statio
nominatur, incipit regredi, nam eo loco motus syderis in epicyclo incipit superare motum epicycli in deferente,
sed in puncto morae occidentalis, quae secundastatio nominatur, sydus progredi incipit, nam temperatur in epi¬
cyclo syderis motus. & haec ex superioribus exemplis cognita sunt.
MARTIS uerò circiter sexcentesimo octogesimo die syderum spatia peruagando peruenit eò, ex
quo initium faciendo cursum fecerat ante: & in quibus signis celerius percurrit, cum stationem facit,
explet dierum numeri rationem. Iouis autem placidioribus gradibus scandens contra mundi uersa¬
tionem, circiter trecentis sexaginta quinque diebus singula signa permetitur, & consistit per annos
undecim, & dies trecentos sexaginta tres, & redit in id signum, in quo ante duodecim annos fuerat.
Saturni uerò mensibus undetriginta, & amplius paucis diebus peruadens per signi spatium anno nono
& uigesimo, circiter diebus centum & sexaginta, in quo ante tricesimo fuerat anno, in id restituitur;
ex eoque quo minus ab extremo distat mundo, tanto maiorem circinationem rotae percurrendo tar¬
dius uidetur.
Satis aperta est Vitr. mens hoc loco, sed qua ratione (quae ipse dixit) nos intelligenda duxerimus, ex supe¬
rioribus speculationibus innotescunt.
HI, autem qui supra Solis iter circinationes peragunt, maxime cum in trigono fuerint, quod is
inierit, tum non progrediuntur, sed regressus facientes morantur, donec idem Sol de eo trigono in
aliud signum transitionem fecerit.
Videtur de aspectibus, & radijs loqui Vitr. deque occultationibus, dum de progressibus, & stationibus sermo
nem facit, suoque modo causam reddit, aliorumque opiniones confutat. Nos secundum propositam rationem hanc
partem absoluemus, & quae de his Astronomorum periti iudicarunt, aperiemus, inde ad Vitr. accedemus.
Consideramus ergo Solem quatuor in locis praecipuis ab horizonte, & meridiano terminatis, scilicet in oriente,
in meridie, in occidente, in media nocte. cum igitur in oriente est Sol, si sydus, uel stella in oriente fuerit, sta¬
tum illum uocabimus matutinum. Si in meridie meridianum, si in occasu uespertinum, si sub terra in orbe
noctis mediae intempestum. Ita syderis aut stellae singuli situs ex quatuor, modis quaternis ad Solem com¬
parabitur. Vnde sexdecim habitudines Solis ad sydera, & stellas eliciemus. e quibus meridiana quidem est,
sed non cernitur, effulgens enim Sol lumen eripit, uel obscurat syderum lumen, ideo uera non apparens habi¬
tudo illa nominatur. Sed habitudo noctis intempestae est, & semper apparet, praeterquam cum in medio coeli sub
terra sydus uel stella fuerit, nam quoniam nocte sydus omnis, uel stella in horizonte, uel supra terram cerni¬
tur, ideo & ueram & apparentem fulsionem illam uocabimus. habitudo tandem matutina & vespertina sy¬
deris supra terram, aut in horizonte est quidem, sed non apparet. nam Solis radius in oriente eam eripit, &
fieri tamen potest ut uideatur, si Sol infra horizontem tantum fuerit, ut eius lux imbecilla adhuc, & parum
uigens cedat stellae radio, tunc enim habitudo syderis aut prima, aut post ortum matutinum, apparens nomi¬
natur. igitur stellae uel syderis ortus matutinus primum apparens, dicitur fulfio prima matutina, postremo uerò
apparens, postrema. simili ratione uisionem & fulsionem primam, uel postremam verspertinam dicemus. ali¬
BB 2