Full text: Barbaro, Daniele Matteo Alvise: M. Vitrvvii Pollionis De Architectvra Libri Decem

PRIMVIS. 
pellibus otij, ut ita dicam, se eximere tentant. ideo fit, ut nec iudicare, nec finem Architecturae indipisci 
queant. exercitio igitur, & ratiocinatione opus est, illo tanquàm patre, hac tanquàm matre Architecturae. 
Fabrica est continuata, & trita usus meditatio. 
Quicquid arte conficitur, ex notitia finis comparatur. Finis est in quem actio refertur, & cuius gratia fit, 
quicquid fit, in qua re animaduertit mens nostra quid primum, & quid medium sit: inuenitque principium prae 
cellentis cuiusdam esse naturae: & in agendo finem priorem esse, quàm eum, qui agit: nam finis est, qui ad agen 
dum excitat: qui uerò agit, prior est forma: inducit enim ille formam: nam forma acta res est. quare & ipsa 
materiam praecedit, non enim materia mouetur, nisi forma prius insit in mente Artificis, medium uerò est res sub 
iecta, in quam suam finis mittit ad principium similitudinem: quam & ad finem principium remittit, hinc est 
quòd nihil fini conuenit magis, quàm principium. Praeterea qui medio est impedimentum, aufert principium 
a fine: & medium ratione principij laborat, ratione finis quiescit. Cum ergo quis fabricare intendit, finem 
agnoscat, oportet: sed ut finis cognoscatur studio, & cogitatione est opus; & quemadmodum qui telum mit¬ 
tit, id ad scopum non dirigeret, nisi oculos ad id intenderet: ita artifex, si alio conuertatur, finem non conse¬ 
quitur. usus ergo est res ad debitum finem referre, quemadmodum abusus est; a debito fine detorqueri: Sed 
ut usus ille habeatur, quo res ad finem diriguntur, necessarius est usus alius, id est frequens, ac continua alicu 
ius uirtutis animae operatio, hinc est, quod Vitruuius dicit. 
Fabrica est continuata, & trita usus meditatio. 
Quemadmodum uia frequentia hominum teritur pedibus, ita continua finis meditatione mens conterenda 
est: ut usus eius elucescat. hinc artis utilitas innotescit: quae una inter alias praecipua est conditio. Sed qua ra 
tione tam solicitè meditandum est? et sine intermißione animaduertendum? nisi ut extra in re aliqua subiecta; 
tanquàm materia quadam, quicquid animo, & frequenti meditatione prius inerat, deformetur. hinc Vitru¬ 
uius. Quae manibus perficitur è materia cuiuscunque generis opus est, àd propositum deformatio¬ 
nis. Virtutum actiones, & officia nullam extrinsecus rem subiectam perficiunt, ideò actiones illae immanen 
tes a Philosophis dicuntur. Sed Artifices aliunde quaerunt, quòd perficiant, extra enim est, quod arte labo¬ 
ratur, lignum, marmor, aes, & huiusmodi, sed non prius efficitur quippiam, quin meditatio finis frequens, 
& trita praecesserit. quicunque ergo pluribus in rebus ijsque humanis usibus necessarijs meditatione prius, dein¬ 
imo ND 
de manibus se exercuerit, is merito Architectus idest iudex artefactorum efficietur. 
Ratiocinatio autem est, quae res fabricatas solertia, ac ratione proportionis demostrare, atque ex 
plicare potest. 
Ratiocinari hominis proprium est, uis autem quae ratiocinatur, illa est, quae considerat quid fieri, & quantum 
praestari potest cum omni operis rone. hinc rocinando erramus, cum mens nostra consentire non facit rerum earum 
proprietates, quae agere cum his; quae recipere, ac pati aptae natae sunt. ratiocinatur ergo homo idest fini prin 
cipium uirtute medij applicat: idque, ut dictum est, hominis proprium est, quanquàm ex antiquis nonnulli caete 
ris quoque animalibus rationis quandam similitudinem particulamque concesserint: eaque docuisse homines mul 
tas artes praedicauerint: ab aranea texturam, a formica rem priuatam, ab apibus publicam, ab alijs mili¬ 
tiam, uel peritiam instruendarum acierum desumptam dicentes: sed nos ea naturae impetus, momentaque non 
artis ratiocinia fatemur: quod si ars eorum naturalis; & insita uirtus uocari deberet, cur non artem quoque 
lapidum, plantarumque uim nominare possemus? coelorumque artem diceremus: qua continua; & celeri, & 
ordinata motione feruntur? elementorum quoque uices, & temporum mutantiones, & caducarum rerum gu¬ 
4° hernatricem artem appellaremus: Sed translationes istas à rerum similitudine desumptas in tractandis artibus 
relinquamus. Ratiocinatio igitur Architecturae parens solertiam requirit. olertia est prompta, & expedi 
ta inuentio medij: medium est, quod cum extremis conueniens, ea quasi componit ad rem unam conficiendam. 
Ratiocinatio igitur est ratio rerum fabricatarum proportione, & solertia non solum ratione demonstrans, sed 
orationè explicans, quod factum est. Proportio quid sit dicemus suo loco. Proportione uti praecipue debe¬ 
mus; sed cum neceßitas cogit demere, uel addere aliquid, tunc solertia opus est, quae defectui proportionis, 
ch5A 
tanquàm medella adhibenda est: quod manifestius erit alio in loco. 
Itaque Architecti, qui sine literis contenderunt, ut manibus essent exercitati, non potuerunt effi¬ 
cere, ut haberent pro laboribus authoritatem. qui autem ratiocinationibus, & literis solis confili 
fuerunt, umbram, non rem persequuti uidentur. At qui utrumque perdidicerunt, uti omnibus armis 
70 ornati, citius cum authoritate quod fuit propositum, sunt assequuti. 
hinge 
Allata Architecturae diffinitione, explicatoque eius ortu, non uidetur ab re esse Architecti deformationem 
afferre, quemadmodum igitur absque parentibus gigni nemo potest, ita absque ratiocinatione, & usu Archi¬ 
tectus fieri nequit. quod si quis persuasum haberet sola fabrica, uel sola ratiocinatione Architectum esse, fal¬ 
leretur certè: nam si rerum notitiam, & scientiam tantum haberet, uendicareque sibi uellet Architetti ro¬ 
men, obnoxius certè esset, expertorum interpellationibus, & conuitijs, qui illum inertem, nihil agere ualen 
tem dicerent, contra uerò si quis leui de causa, quia manibus, & exercitio quodam tenui, sine ratione fabri¬ 
caret, tanto nomine se dignum putaret, statim sibi a literatis os occluderetur cum rationes, & explicationas 
rerum ab illo exposcerent. hinc est, quod armatum, tectum, & ornatum omnibus armis esse oportet eum, qui 
esse, & dici AArchitectus uelit, tectum ad defensionem, armatum, ad offensionem, ornatum ad gloriam, en¬ 
660 perientiam artificio fouentem. cur igitur experti authoritatem non sunt consequuti? quoniam Architectura 
nascitur 
A 3
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer