Full text: Barbaro, Daniele Matteo Alvise: M. Vitrvvii Pollionis De Architectvra Libri Decem

LIBER 
1252 
1 d ferra meatibus Solis impetus dapler habius atirahi solei, alter siccus est calensau, & erhalatioa¬ 
citur dlter bumidis, ≈calidus, & apor nominatur. ex priori habitu uenti, tonitrua, ignes stammas 
felming, coronde, cadentes stelle & hinsmnodi igneae ex halationes funt. Ex napore autem nebudle, pluia, 
rores, pruinae, grandines, niues, fontes demum, ac maria gignuntur. 
LICET & e balneis exemplum capere. Nulla enim camera, quae sunt caldariorum supta se pos¬ 
sunt habere fontes: sed coelum, quod est ibi, ex prafurnijs ab ignis uapore percalefactum, corripit ex 
nauimentis aquam, & ufert secum in camerarum curuatura, & am sustinet: Ideo quod semper ua¬ 
ror calidus in altitudinem se trudit & primo non remititur propter breuitatem, simul autem plus 
humoris habet congestum, non potest sustinere propter grauitatem, sed stillat supra lauantium capita 
Cum mill fontes sint sapra cella, bi lauabantur antiqui, & amen sille a curudatura amp celo carum su¬ 
prd capita lauantium deueniant, non ab alia re id profieiset at V'itru. quam a uapore calido in altitudinen 
elato. effertur autem uapor, attrahiturque a celo, cameraque iam calefacta ab eo igni, quò ex prafurn ijs emit¬ 
titur, ac primum cum tenuisimus sit, facilè sustinetur; plus enim habet aeris, quàm humoris. mox uero ibs 
congeritur humor, densat urque amplius, cum non post sustineri ob pondus, decidit in caput lauantium. 
LTA quoque eadem ratione coelestis aer cum ab Sole percipit calorem ex omnibus locis haurien¬ 
do, tollit humores, & congregat ad nubes. Ita enim terra feruore tacta eijcit humores, ut corpus 
hominis ex calore emittit ludores. Indices autem sunt eius rei uenti, ex quibus qui a frigidisimis pat 
tibus ueniunt procreati Septentrio, & Aquilo extenuatos siccitatibus in aere flatus spirant, Auster ue¬ 
ro, & reliqui, qui a Solis cursu impetum faciunt, sunt humidisimi & semper apportant imbres, quoc 
percalefacti ab regionibus feruidis adueniunt, & ex omnibus terris labentes eripiunt humores, & 
Ita eos profundunt ad septentrionales regiones. Haec autem sic fieri testimonio possunt esse capita 
fluminum, quae orbe terrarum chorographijs picta, itemque scripta plurima, maximaque inueniuntur 
egressa ab Septentrione. Primumque in India Ganges, & Indus a Caucaso monte oriuntur: Syria TI¬ 
gris, & Euphrates; Asia, item Ponto, Boristhenes, Hypanis, Tanais: Colchis, Phasis: Gallia Rhoda¬ 
nus: Belgica, Rhenus: citra Alpes, Timauus, & Padus: Italia Tybris: Maurisia, (quam nostri Mau¬ 
ritaniam appellant) ex monte Atlante Diris, qui ortus ex septentrionali regione progreditur per 
occidentem ad lacum Heptabolum, & mutato nomine dicitur Nigir, deinde ex lacu Heptabolo sub 
montes desertos subterfluens per meridiana loca manat, & influit in paludem Coloe, quae circumcin¬ 
git Meroem, quae est Aethiopum meridianorum regnum. Ab hisque paludibus se circumagens per 
flumina Astasobum, & Astaborum, & alia plura peruenit ad montes ad cataractam; ab eaque se pręci¬ 5 
pitans per septentrionalem peruenit inter Elephantida, & Syenem, Thebaycosque in Aegyptum cam¬ 
pos, & ibi Nilus appellatur. Ex Mauritania autem caput Nili profluere, ex eo maximè cognoscitur, 
quod ex altera parte montis Atlantis sunt alia capita item profluentia ad occidentis oceanum, ibique 
nascuntur Ichneumones, Crocodilli & aliae similes bestiarum, pisciumque natura, praeter Hyppopota¬ 
mos. Ergo cum omnia maxima flumina in orbis terrarum descriptionibus a septentrione uideantur 
profluere, Aphrique campi, qui sunt in meridianis partibus subiectis Soli cursui, latentes penitus ha¬ 
beant humores, nec fontes crebros, amnesque raros: relinquitur uti multo meliora inueniantur capi¬ 
ta fontium, quae ad Septentrionem, Aquilonemve spectant, nisi si inciderint in sulphorosum locum 
aut aluminosum, seu bituminosum: tunc enim permutantur, & aut calidae aquae aut frigidae odore 
malo, & sapore profundunt fontes. Neque enim calidae aquae est ulla proprietas, sed frigida aqua cum 40 
incidit percurrens in ardentem locum efferuescit, & percalefacta egreditur per uenas extra terram, 
ideo diutius non potest permanere, sed breui spatio fit frigida. Namque si naturaliter esset calida, non 
refrigeraretur calor eius. Sapor autem, & odor, & calor eius non restituitur, quòd intinctus, & com¬ 
mixtus est propter naturae raritatem. 
Videtur hoc loco Vitr. non ignarus Cofinographiae, immo Corographiae, hoc est, particularium locorum 
subtilissimae descriptionis, cum tam minute flexus fluuiorum, meatusque, & origines describat. Dixerat uapores, 
nebulas, & humores e terra oriri, & Sole in altum trabi. Probauerat id exemplis a camerarum caldarijs 
sumptis, & pro indice huius rei uentorum naturam sumpserat. Nam qui uenti a frigidissimis partibus ueniunt 
quemadmodum Septentrio, & Aquilo, hi extenuatos siecitatibus in aere flatus spirant. Qui uero a meridie 
perflant, quoniam in his partibus calor trahit humores continuos, humidi sunt, & imbres afferunt, & hu¬50 
mores attractos ad septentrionales plagas profundunt, quorum copia, & abundantia capita fluminum ori¬ 
untur. quod apparet manifestè in ortu maximorum fluuiorum, quorum nomina ortus, progressus, & flexus 
nominat. Lybie mons est Atlans. Duplicem Atlantem nostri esse dicunt, minorem, & maiorem: Maiorem 
Hispani serram leoninam uocant. Ni gir fluuius quem hodie flumen Seneghae uocant; in occidentem Oceanum 
per longum Lybiae decurrit, putaturque idem esse cum Nilo, eo argumento quod crescat, decrescatque quemad¬ 
modum Nilus, Crocodilosque habeat, & Icneumones. Astabora uero, & Astasoba diuersa a Nilo flu¬ 
mina nostri cognoscunt: eorum gradus Ptolomaeus in Geographia ponit. Cataractam uero Strabo uult esse 
ad medium flumen petrosum supercilium in superiori parte, planum ut flumen recipiat, desinit uero in praeci¬ 
pitium. A montibus Lunae Nilum oriri nostrorum plerique autumant. In eo sunt Crocodilli, Hyppopotani id¬ 
est fluuiatiles equi iubam habentes equinam, ungulam bouinam, rostrum resimum, talus etiam inest bisul¬ 60 
corum 
6.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.

powered by Goobi viewer